라틴어 문장 검색

Prisco Tarquinio Romae regnante Celtarum, quae pars Galliae tertia est, penes Bituriges summa imperii fuit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 381:2)
Galli quoque per aliquot dies in tecta modo urbis nequiquam bello gesto cum inter incendia ac ruinas captae urbis nihil superesse praeter armatos hostes viderent nec quicquam tot cladibus territos nec flexuros ad deditionem animos ni vis adhiberetur, experiri ultima et impetum facere in arcem statuunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 466:1)
quidam, quod postridie Idus Quintiles non litasset Sulpicius tribunus militum neque inventa pace deum post diem tertium obiectus hosti exercitus Romanus esset, etiam postridie Idus rebus divinis supersederi iussum;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 12:1)
tertiam partem ipse ad Volscos duxit nec procul a Lanuvio - ad Mecium is locus dicitur - castra oppugnare est adortus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 20:2)
L. Papirium C. Cornelium C. Sergium L. Aemilium iterum L. Menenium L. Valerium Publicolam tertium creat ii ex interregno magistratum occepere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 55:2)
tertius exercitus ex causariis senioribusque a L. Quinctio scribatur, qui urbi moenibusque praesidio sit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 70:1)
pestilentiam inopia frugum et volgatam utriusque mali famam anno insequente multiplex bellum excepit L. Valerio quartum A. Manlio tertium Ser.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 222:1)
Cornelio Maluginensi tertium Q. Servilio C. Sulpicio L. Aemilio quartum, ad praesidium urbis et si qui ex Etruria novi motus nuntiarentur - omnia enim inde suspecta erant - relictis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 231:3)
et, quod multitudo suppeditabat, aliquot validas cohortes in castris armatas instructasque reliquerant, quae inter commissum iam certamen, ubi vallo appropinquasset hostis, erumperent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 253:2)
ubi in recensendis captivis cum Tusculani aliquot noscitarentur, secreti ab aliis ad tribunos adducuntur percontantibusque fassi publico consilio se militasse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 263:1)
tertios creari velut dis non accipientibus in eum annum censuram religiosum fuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 286:2)
Furio Q. Servilio iterum L. Menenio tertium P. Cloelio M. Horatio L. Geganio.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 321:2)
tertium longe validissimum P. Valerius et L. Aemilius ad Satricum duxere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 333:3)
inde aliquot dies vastando agro absumpti nec Romanis satis instructis apparatu bellico ad moenia adgredienda nec illis ad subeundum pugnae casum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 339:2)
tertiam ne tribunorum militum comitia fierent consulumque utique alter ex plebe crearetur;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 367:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION