라틴어 문장 검색

verum aliis alius magis est animantibus aptus, dissimilis propter formas.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 24:3)
nam penitus fluere atque recedere rebus odores significat quod fracta magis redolere videntur omnia, quod contrita, quod igni conlabefacta.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 24:11)
Nec tamen hoc solis in odoribus atque saporum in generest, sed item species rerum atque colores non ita conveniunt ad sensus omnibus omnes, ut non sint aliis quaedam magis acria visu.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 24:16)
quippe etenim multo magis haec sunt tenvia textu quam quae percipiunt oculos visumque lacessunt, corporis haec quoniam penetrant per rara cientque tenvem animi naturam intus sensumque lacessunt.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 25:3)
Nunc igitur docui quoniam me forte leonum cernere per simulacra, oculos quae cumque lacessunt, scire licet mentem simili ratione moveri per simulacra leonum [et] cetera quae videt aeque nec minus atque oculi, nisi quod mage tenvia cernit.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 25:13)
an magis illud erit verum?
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 26:8)
glomerataque multa vaporis corpora, quae stomacho praebent incendia nostro, dissupat adveniens liquor ac restinguit ut ignem, urere ne possit calor amplius aridus artus.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 28:7)
Et quo quisque fere studio devinctus adhaeret aut quibus in rebus multum sumus ante morati atque in ea ratione fuit contenta magis mens, in somnis eadem plerumque videmur obire:
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 32:1)
nam certe purast sanis magis inde voluptas quam miseris;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 35:2)
unaque res haec est, cuius quam plurima habemus, tam magis ardescit dira cuppedine pectus.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 35:8)
quo magis ipsae omnia summo opere hos vitae poscaenia celant, quos retinere volunt adstrictosque esse in amore, ne quiquam, quoniam tu animo tamen omnia possis protrahere in lucem atque omnis inquirere risus et, si bello animost et non odiosa, vicissim praetermittere [et] humanis concedere rebus.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 37:24)
quandoquidem nihilo magis haec [de] semine certo fiunt quam facies et corpora membraque nobis.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 39:5)
semper enim partus duplici de semine constat, atque utri similest magis id quod cumque creatur, eius habet plus parte aequa;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 39:7)
atque alias alii complent magis ex aliisque succipiunt aliae pondus magis inque gravescunt.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 40:8)
nam more ferarum quadrupedumque magis ritu plerumque putantur concipere uxores, quia sic loca sumere possunt pectoribus positis sublatis semina lumbis.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 40:16)

SEARCH

MENU NAVIGATION