라틴어 문장 검색

id multo quam de navali victoria laetius fuit, utique postquam eo venerunt, refertaque urbs omnium rerum commeatibus velut in adventum exercitus praeparatis eos excepit, ubi inopiam ultimam laboremque in obsidenda urbe proposuerant sibi.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 377:1)
in castris quoque ingens et maior prope quam in acie caedes est edita;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 496:1)
retenti in portis valloque, quae se impetu ipso capturos crediderant, Romani, postquam tandem perruperunt, ab ira graviorem ediderunt caedem.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 497:1)
quanto id maiore et placatiore animo decet vos facere in hac victoria, quae vos dominos orbis terrarum fecit?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 514:2)
Victoriae navalis ergo in diem unum supplicatio decreta est, in alterum diem, quod exercitus Romanus tum primum in Asia posuisset castra, ut ea res prospera et laeta eveniret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 544:1)
est enim deum benignitate non gloriosa magis quam dives victoria vestra, quae vos facile isto velut aere alieno exsolvat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 641:2)
nunc in pace consilium id adferimus, quod si comprobaritis, magnificentius vos victoria usos esse quam vicisse omnes existimaturi sint.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 659:2)
huius victoriae fama tranquilliores in Hispania res fecit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 685:4)
uno memorabili proelio debellatum, gloriamque eius victoriae praefloratam ad Thermopylas esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 702:3)
merito ergo et diis immortalibus quantus maximus poterat habitus est honos, quod ingentem victoriam facilem etiam fecissent, et imperatori triumphus est decretus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 705:1)
ceterum postquam Amphilochos cum Aetolis esse fugamque ex Athamania Philippi et caedem praesidii eius accepere, et ipsi a Philippo ad Aetolos deficiunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 33:2)
quodsi ex composito acta res fuisset, haud dubium erat expugnari una utique parte opera cum magna caede hostium potuisse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 69:2)
transgressis ponte perfecto flumen praeter ripam euntibus Galli Matris Magnae a Pessinunte occurrere cum insignibus suis, vaticinantes fanatico carmine deam Romanis viam belli et victoriam dare imperiumque eius regionis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 231:1)
equites diu ignari et pugnae et victoriae suorum steterunt;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 286:2)
numerus interfectorum haud facile iniri potuit, quia late per omnes amfractus montium fugaque et caedes fuit, et magna pars rupibus inviis in profundae altitudinis convalles delapsa est, pars in silvis vepribusque occisa.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 288:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION