라틴어 문장 검색

Deinde, quod pro pretio sedulitatis et innocentiae suae, securitate potiantur, nec quibusdam sicut impiorum animae erroribus et perturbationibus implicentur, atque vitiorum suorum memoria torqueantur, et exagitentur quibusdam curarum aestibus.
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 11장 2:4)
Quintus autem ordo exsultationis uberrimae habet suavitatem, quod ex hoc corruptibilis corporis carcere in lucem libertatemque pervenerint, et repromissam sibi possideant haereditatem.
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 11장 2:7)
Denique sexto ordine demonstrabitur iis, quod vultus earum sicut sol incipiat refulgere, et stellarum luminibus comparari;
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 11장 2:16)
eo quod spatium, inquit, incipiunt recipere fruentes et immortales.
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 11장 2:22)
Quod si illi gloriosum et jucundum erat cum similibus conservari, quanto nobis gloriosius erit et jucundius ad meliores pergere, et conversari cum iis, quorum facta miramur?
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 11장 4:4)
Sed dices quia solis discipulis loquebatur, quod ipsis solis spoponderit multas mansiones.
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 12장 3:16)
Pande illud tuum bonum quod videre desiderabat David, inhabitans in domo Domini;
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 12장 4:5)
Quod ideo frequentavit, ut scires hinc bonum illud philosophos transtulisse, quod summum asserunt.
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 12장 4:16)
Denique Rebecca cum duas naturas humani ingenii parturiret, unam mali, alteram boni, easque exsilire intra uterum sentiret suum (Esau enim typus erat malitiae, Jacob figuram bonitatis gerebat), mirata quidnam illud esset quod discordiam quamdam concepti cerneret fetus, consuluit Deum, ut passionem proderet, medelam daret.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 1장 5:12)
Quod si ad animam referas, eamdem generatricem boni et mali intelliges, quia ex eodem fonte animae utrumque dimanat, sed hoc sobrii solet esse verique judicii;
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 1장 5:16)
ut repudiato malo enutriat quod bonum est, atque confirmet.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 1장 5:17)
Ego tamen hoc loco secundum Scripturam mysterium magis duorum populorum intelligo, quod Deus adjiciendo Ecclesiae suae fidem piae plebis, abstulit perfidiam populi praevaricantis, quandoquidem verba ipsa hoc significare videantur, dicente Deo:
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 2장 2:1)
eo quod ordinem vivendi atque usum non in terrenis voluptatibus, sed in verbi agnitione posuisset.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 2장 2:11)
Ex quo cognoscitur nec illud otiose scriptum esse, sed perpense atque examinate, quod legimus in Regnorum libris:
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 2장 2:12)
Intelligi enim datur quod patrum similis fuerit fide.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 2장 2:15)

SEARCH

MENU NAVIGATION