라틴어 문장 검색

- vultus citatus ira riget et caput feroci quatiens superba motu regi minatur ultro.
(세네카, 메데아 13:2)
o quam iuvabat, quo nihil maius parens Natura genuit, operis immensi artifex, caelum intueri, [solis et currus sacros mundique motus] solis alternas vices orbemque Phoebea, astra quem cingunt vaga, lateque fulgens aetheris magni decus;
(세네카, 옥타비아 6:3)
ut noscat ipse civium motus, mea voce haud morabor iussa praefecti exequi.
(세네카, 옥타비아 12:11)
Cecidere motus impio ferro duces.
(세네카, 옥타비아 13:6)
non levi motu, ut solent, agitata trepidant exta, sed totas manus quatiunt novusque prosilit venis cruor.
(세네카, 오이디푸스 5:19)
non capit umquam magnos motus humilis tecti plebeia domus.
(세네카, 파이드라 16:14)
Dixit deinde locum de uarietate fortunae et cum descripsisset nihil esse stabile, omnia fluitare et incertis motibus modo adtolli, modo deprimi, absorberi terras et maria siccari, montes subsidere, deinde exempla regum e fastigio suo deuolutorum, adiecit:
(세네카, Suasoriae, chapter 1 9:7)
Qui uero in media se, ut praedicant, fatorum misere pignora natales inquirunt et primam aeui horam omnium annorum habent nuntiam, quo ierint motu sidera, in quas discucurrerint partes, contrane deus steterit, an placidus adfulserit sol;
(세네카, Suasoriae, Deliberat Alexander Magnus an Babylona intret, cum denuntiatum esset illi responso auguris periculum. 2:1)
Domina, pro tua etatis reverencia et tuis precibus motus et quia necesse est mihi super mensam meam habere in meo | obsequio puram puellam, facio tuam voluntatem.
(HISTORIA SEPTEM SAPIENTUM, 18. Septimi sapientis prima historia: Juvenis femina 1:22)
et quotiens raro duxti suspiria motu, obstupui vano credulus auspicio, ne qua tibi insolitos portarent visa timores, neve quis invitam cogeret esse suam:
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 1권, poem 312)
non iuvat in caeco Venerem corrumpere motu:
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 2권, poem 159)
ac veluti, magnos cum ponunt aequora motus, Eurus et adversus desinit ire Noto, litore sollicito sonitus rarescit harenae, sic cadit inflexo lapsa puella genu.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 3권, poem 1521)
"hic tibi restituet Libyen per vincula quarta, et cuius solum amissas post saecula multa Pannonias revocavit iter, iam credere promptum est quid faciat bellis, o quas tibi saepe iugabit inflictis gentes aquilis, qui maxima regni omina privatus fugit, cum forte vianti excuteret praepes plebeium motus amictum!"
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 254)
ast illum, cui contigit paternam quartum post Ithacam redire lustrum, nec Zmyrnae satis explicat volumen, nam quis continuare possit illos quos terra et pelago tulit labores:
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Ad Felicem28)
hi stantes motu titubant plantaque madenti labuntur firmantque pedum vestigia pennis.
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Epithalamium 15)

SEARCH

MENU NAVIGATION