라틴어 문장 검색

sed eorum facilior ratio est, non enim cohaerent aliis nec praecedentibus serviunt;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 320:1)
neque enim ullum erit tam difficile, quod non commode inseri possit, nisi quod evitandis eiusmodi verbis non decorem compositionis quaerimus, sed facilitatem.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 402:1)
sed cum sint aliis alia aut magis propria aut magis ornata aut plus efficientia aut melius sonantia, debent esse non solum nota omnia sed in promptu atque, ut ita dicam, in conspectu, ut, cum se iudicio dicentis ostenderint, facilis ex his optimorum sit electio.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 7:3)
facile est autem studiosis, qui sint his simillimi, iudicare;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 46:1)
in adfectibus vero cum omnibus mirus tum in iis qui miseratione constant facile praecipuus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 69:2)
in inventione facilis, honesti studiosus, in composition adeo diligens, ut cura eius reprehendatur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 80:3)
nam Macer et Lucretius legendi quidem, sed non ut phrasin, id est, corpus eloquentiae faciant, elegantes in sua quisque materia sed alter humilis, alter difficilis.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 88:2)
cuius e alioqui et magnae virtutes fuerunt, ingenium facile et copiosum, plurimum studii, multa rerum cognitio;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 129:1)
sed hoc ipsum, quod tanto faciliorem nobis rationem rerum omnium facit quam fuit iis, qui nihil quod sequerentur habuerunt, nisi caute et cum iudicio apprehenditur, nocet.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 136:3)
adde quod plerumque facilius est plus facere quam idem.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 143:3)
difficilius est naturam suam fingere.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 154:1)
scribi optime ceris, in quibus facillima est ratio delendi, nisi forte visus infirmior membranarum potius usum exiget, quae ut iuvant aciem, ita crebra relatione, quoad , calami morantur manum et cogitationis impetum frangunt.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 193:2)
nam illa multiplici personarum, causarum, temporum, locorum, dictorum, factorum diversitate facile delitescet infirmitas, tot se undique rebus, ex quibus aliquam apprehendas, offerentibus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 211:2)
sed quemadmodum forensibus certaminibus exercitatos et quasi militantes reficit ac reparat haec velut sagina dicendi, sic adolescentes non debent nimium in falsa rerum imagine detineri et inanibus simulacris usque adeo, ut difficilis ab his digressus sit, assuescere, ne ab illa, in qua prope consenuerunt, umbra vera discrimina velut quendam solem reformident.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 218:1)
citius autem idoneus erit iuvenis, quem praeceptor coegerit in declamando quam simillimum esse veritati et per totas ire materias, quarum nunc facillima et maxime favorabilia decerpunt.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 222:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION