라틴어 문장 검색

Dixeris haec inter varicosos centuriones, continuo crassum ridet Pulfenius ingens et centum Graecos curto centusse licetur.
(페르시우스, 풍자, satire 5124)
Et ne me putes studia fastiditum, II bybliothecas habeo, unam Graecam, alteram Latinam.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 48:8)
Ipse Trimalchio in pulvino consedit, et cum Homeristae Graecis versibus colloquerentur, ut insolenter solent, ille canora voce Latine legebat librum.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 59:8)
Appositaque ad os manu nescio quid taetrum exsibilavit, quod postea Graecum esse affirmabat.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 64:12)
Effugi iudicium, harenae imposui, hospitem occidi, ut inter tot audaciae nomina mendicus, exul, in deversorio Graecae urbis iacerem desertus?
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 81:5)
Haec ergo cum virum extulisset, non contenta vulgari more funus passis prosequi crinibus aut nudatum pectus in conspectu frequentiae plangere, in conditorium etiam prosecuta est defunctum, positumque in hypogaeo Graeco more corpus custodire ac flere totis noctibus diebusque coepit.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 111:2)
Hic est Menander scriptor.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Quintus, Demetrius rex et Menander poeta: Quomodo saepe fallatur hominum iudicium.10)
Canes effugere cum iam non possit fiber, (Graeci loquaces quem dixerunt castorem Et indiderunt bestiae nomen dei, Illi qui iactant se verborum copia), Abripere morsu fertur testiculos sibi, Quia propter illos sentiat sese peti.
(파이드루스, 이솝 우화, Appendix: Fabulae Novae, Fiber.1)
Hic ille mecum auctoritatibus agit ac mihi ex Graecis orationes Lysiae ostentat, ex nostris Gracchorum Catonisque, quorum sane plurimae sunt circumcisae et breves:
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 20 4:1)
Sermo Graecus, immo Atticus;
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 3 1:4)
apud Graecos enim est quiddam quamvis ex diverso, non tamen omnino dissimile.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 19 7:2)
Ita certe sum affectus ipse, cum Graeca epigrammata tua, cum mimiambos proxime legerem.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 3 3:2)
Invideo Graecis quod illorum lingua scribere maluisti.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 3 5:4)
Idem cum Graeco pallio amictus intrasset - carent enim togae iure, quibus aqua et igni interdictum est -, postquam se composuit circumspexitque habitum suum, 'Latine' inquit 'declamaturus sum.'
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 11 3:1)
Quemadmodum magis approbare tibi possum, quanto opere mirer epigrammata tua Graeca, quam quod quaedam Latine aemulari et exprimere temptavi?
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 18 1:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION