라틴어 문장 검색

veram certe victoriam eius rei sibi quisque mallet quam ulla imperia honoresve suffragio seu patrum seu plebis delatos.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 193:1)
si ex iis quae Locrenses aut ab illis passi sumus aut a vestro praesidio nunc cum maxime patimur aestimandum Romanum ac Punicum imperium sit, nemo non illos sibi quam vos dominos praeoptet.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 231:1)
P. Scipionem, quod de provincia decessisset iniussu senatus, revocari, agique cum tribunis plebis ut de imperio eius abrogando ferrent ad populum;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 272:1)
ut omnes iam in navibus erant, scaphas circummisit ut ex omnibus navibus gubernatoresque et magistri navium et bini milites in forum convenirent ad imperia accipienda.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 352:1)
haud multo post Oezalce quoque mortuo maior ex duobus filiis eius Capussa, puero admodum altero, paternum imperium accepit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 402:1)
ceterum cum magis iure gentis quam auctoritate inter suos aut viribus obtineret regnum, exstitit quidam Mazaetullus nomine, non alienus sanguine regibus, familiae semper inimicae ac de imperio varia fortuna cum iis qui tum obtinebant certantis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 403:1)
gens Maesuliorum omnis in dicionem imperiumque Mazaetulli concessit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 405:2)
P. Sempronius - ei quoque enim pro consule imperium in annum prorogabatur - P. Licinio succederet.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 4:2)
ipse prorogato imperio Galliam provinciam obtineret cum legionibus iis quas L. Scribonius priore anno habuisset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 8:2)
et Lucretio prorogatum imperium, ut Genuam oppidum a Magone Poeno dirutum exaedificaret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 11:1)
P. Scipioni non temporis, sed rei gerendae fine, donec debellatum in Africa foret, prorogatum imperium est;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 11:2)
huic classi M. Pomponius, prioris anni praetor, prorogato imperio praepositus novos milites ex Italia advectos in naves imposuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 16:1)
Octavio, praetori item prioris anni, cum pari iure imperii ad tuendam Sardiniae oram patres decreverunt;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 17:2)
Hispaniae cum exercitibus imperioque veteribus imperatoribus, L. Lentulo et L. Manlio Acidino, decretae.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 20:1)
Numidae praecipue harundine textis storeaque pars maxima tectis passim nullo ordine, quidam, ut sine imperio occupatis locis, extra fossam etiam vallumque habitabant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 36:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION