라틴어 문장 검색

non tu, si quidem L. Aemili consulis, qui se bene mori quam turpiter vivere maluit, et tot fortissimorum virorum qui circa eum cumulati iacent cives estis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 606:1)
pacti ut arma atque equos traderent, in capita Romana trecenis nummis quadrigatis, in socios ducenis, in servos centenis, et ut eo pretio persoluto cum singulis abirent vestimentis, in castra hostes acceperunt, traditique in custodiam omnes sunt, seorsum cives sociique.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 625:1)
pergit ire sequentibus paucis in hospitium Metelli, et cum concilium ibi iuvenum de quibus adlatum erat invenisset, stricto super capita consultantium gladio ex mei animi sententia, inquit, ut ego rem publicam populi Romani non deseram neque alium civem Romanum deserere patiar;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 639:1)
Romam ne has quidem reliquias superesse civium sociorumque, sed occidione occisum cum duobus consulibus exercitum deletasque omnes copias allatum fuerat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 651:1)
haud equidem ullius civis et commilitonis fortunae aut condicioni invideo nec premendo alium me extulisse velim;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 707:1)
si videatis catenas squalorem deformitatem civium vestrorum, non minus profecto vos ea species moveat quam si ex altera parte cernatis stratas Cannensibus campis legiones vestras.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 712:1)
redeam ego in patriam trecentis nummis non aestimatus civis?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 715:2)
quinquaginta milia civium sociorumque circa vos eo ipso die caesa iacent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 731:2)
immo desiderate, dum patria est, dum cives eius estis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 732:2)
sero nunc desideratis, deminuti capite, abalienati iure civium, servi Carthaginiensium facti.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 732:3)
P. Sempronium, civem vestrum, non audistis arma capere ac sequi se iubentem:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 733:2)
prius, inquam, P. Sempronio per civium agmen quam per hostium fuit erumpendum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 734:3)
hos cives patria desideret?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 735:1)
quorum si ceteri similes fuissent, neminem hodie ex iis qui ad Cannas pugnaverunt, civem haberet.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 735:2)
nunc autem quem ad modum hi boni fidelesque - nam fortes ne ipsi quidem dixerint - cives esse possunt?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 737:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION