라틴어 문장 검색

nihil in hoc quidem aliud deuitans, ut ad Tiberium scribit, quam δυσφημίαν nominis.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 92장 2:3)
homini Eutychus, bestiae Nicon erat nomen;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 96장 2:5)
cum lustrum in campo Martio magna populi frequentia conderet, aquila eum saepius circumuolauit transgressaque in uicinam aedem super nomen Agrippae ad primam litteram sedit;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 97장 1:2)
sub idem tempus ictu fulminis ex inscriptione statuae eius prima nominis littera effluxit;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 97장 2:1)
responsum est, centum solos dies posthac uicturum, quem numerum C littera notaret, futurumque ut inter deos referretur, quod aesar, id est reliqua pars e Caesaris nomine, Etrusca lingua deus uocaretur.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 97장 2:2)
sed ex dilectis unum, Masgaban nomine, quasi conditorem insulae κτίστην uocare consueuerat.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 98장 4:2)
Tiberium ex parte dimidia et sextante, Liuiam ex parte tertia, quos et ferre nomen suum iussit;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 101장 2:2)
adiecit et libertorum seruorumque nomina, a quibus ratio exigi posset.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 101장 4:2)
Salinator uniuersas tribus in censura notauit leuitatis nomine, quod, cum se post priorem consulatum multa inrogata condemnassent, consulem iterum censoremque fecissent.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 3장 2:1)
post reditum in urbem a M. Gallio senatore testamento adoptatus hereditate adita mox nomine abstinuit, quod Gallius aduersarum Augusto partium fuerat.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 6장 3:3)
Comperit deinde Iuliam uxorem ob libidines atque adulteria damnatam repudiumque ei suo nomine ex auctoritate Augusti remissum;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 11장 4:1)
dedicauit et Concordiae aedem, item Pollucis et Castoris suo fratrisque nomine de manubiis.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 20장 1:5)
an nomine Augusti Liuia et ea conscio Tiberio an ignaro, dictasset.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 22장 1:4)
nam et seruus Agrippae Clemens nomine non contemnendam manum in ultionem domini compararat et L. Scribonius Libo uir nobilis res nouas clam moliebatur et duplex seditio militum in Illyrico et in Germania exorta est.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 25장 1:2)
ac ne Augusti quidem nomen, quanquam hereditarium, nullis nisi ad reges ac dynastas epistulis addidit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 26장 2:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION