라틴어 문장 검색

Carneadi vero vis incredibilis illa dicendi et varietas perquam esset optanda nobis, qui nullam umquam in illis suis disputationibus rem defendit quam non probarit, nullam oppugnavit quam non everterit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 161:1)
Atque illud optandum est oratori, ut aliquam permotionem animorum sua sponte ipsi adferant ad causam iudices ad id, quod utilitas oratoris feret, accommodatam;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 186:1)
Petebam a iudicibus ut illud aetati meae, ut honoribus, ut rebus gestis, si iusto, si pio dolore me esse adfectum viderent, concederent;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 201:1)
Qua re, Caesar, ego quoque hoc a te peto, ut, si tibi videtur, disputes de hoc toto iocandi genere quid sentias, ne qua forte dicendi pars, quoniam ita voluistis, in hoc tali coetu atque in tam accurato sermone praeterita esse videatur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 233:1)
Sed ex his omnibus nihil magis ridetur, quam quod est praeter exspectationem, cuius innumerabilia sunt exempla, vel Appi maioris illius, qui in senatu, cum ageretur de agris publicis et de lege Thoria et peteretur Lucullus ab eis, qui a pecore eius depasci agros publicos dicerent, "non est" inquit "Luculli pecus illud;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 284:1)
Saepe etiam salse, quae fieri non possunt, optantur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 287:1)
ut, cum te ipsum, Sulpici, obiurgabam, quod ministratorem peteres, non adversarium;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 305:4)
nam qui utilitatem petit, non quid maxime velit suasor, sed quid interdum magis sequatur, videt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 334:3)
Perspicuum est igitur alia esse in homine optanda, alia laudanda:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 342:1)
reliquum a suis Tyndaridis, quos aeque laudasset, peteret, si ei videretur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 352:2)
Quae cum ita sint, paululum equidem de me deprecabor et petam a vobis, ut ea, quae dicam, non de memet ipso, sed de oratore dicere putetis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 74:1)
nam sapiens virtuti honorem praemium, haud praedam petit:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 102:2)
Quid, ille alter quid petam praesidi?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 102:6)
Quae exercitatio nunc propria duarum philosophiarum, de quibus ante dixi, putatur, apud antiquos erat eorum, a quibus omnis de rebus forensibus dicendi ratio et copia petebatur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 107:3)
sed cum fontis viderimus, quos nisi qui celeriter cognorit, numquam cognoscet omnino, tum, quotienscumque opus erit, ex eis tantum, quantum res petet, hauriemus;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 123:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION