라틴어 문장 검색

vos tamen non negabitis et iumenta omnia et totos cantherios cum sua Epona coli a vobis.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 16장 4:4)
Angelos quoque etiam Plato non negavit.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 22장 1:9)
Adeo nulla est divinitas ista quam tenetis, quia, si esset, neque a daemoniis adfectaretur in confessione neque a deis negaretur.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 23장 9:2)
Cum ergo utraque pars concurrit in confessionem deos esse negans, agnoscite unum genus esse, id est daemonas, verum utrobique.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 23장 9:3)
negent Christum omnem ab aevo animam restitute corpore iudicaturum, dicant hoc pro tribunali, si forte, Minoem et Rhadamanthum secundum consensum Platonis et poetarum hoc esse sortitos;
(테르툴리아누스, Apologeticum, 23장 12:5)
Magis fides proxima est adversus semetipsos confitentes quam pro semetipsis negantes.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 23장 16:4)
Omnis ista confessio illorum qua se deos negant esse quaque non alium deum respondent praeter unum, cui nos mancipamur, satis idonea est.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 24장 1:1)
Negat illum imperatorem qui deum dicit;
(테르툴리아누스, Apologeticum, 33장 3:5)
Si haec ita sunt, ut hostes deprehendantur qui Romani vocabantur, cur nos, qui hostes existimamur, Romani negamur?
(테르툴리아누스, Apologeticum, 36장 1:1)
Quo pacto homines vobiscum degentes, eiusdem victus, habitus, instructus, eiusdem ad vitam necessitatis?
(테르툴리아누스, Apologeticum, 42장 1:2)
Idem et cum aliquid de veritate sapiebat deos negans, Aesculapio tamen gallinaceum prosecari iam in fine iubebat, credo ob honorem patris eius, quia Socratem Apollo sapientissimum omnium cecinit.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 46장 5:4)
Sapientiae testimonium reddidit ei viro qui negabat deos esse.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 46장 5:6)
Nemo negat, quia nemo ignorat, quod ultro natura suggerit, deum esse universitatis conditorem eamque universitatem tam bonam quam homini mancipatam.
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 2장 2:3)
Sed quae in stadio geruntur, indigna conspectu tuo non negabis, pugnos et calces et colaphos et omnem petulantiam manus et quamcumque humani oris, id est divinae imaginis, depugnationem.
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 18장 1:2)
Quis hoc nisi tamen nocens negabit?
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 19장 1:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION