라틴어 문장 검색

Tum denique concita mater, seu dolor hoc fecit seu sparsi causa veneni, exululat passisque fugit male sana capillis teque ferens parvum nudis, Melicerta, lacertis "euhoe Bacche" sonat.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 4권 48:4)
Tantaque simplicitas puerilibus adfuit annis, haec quoque virgineum movit iactura dolorem.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 5권 39:10)
Utque dolore pulsa gravi gravis est amentia, curribus oras exit in aetherias.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 5권 49:2)
Nec dolor hic solus:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 6권 18:3)
Ingemuere simul, simul incurvata dolore membra solo posuere, simul suprema iacentes lumina versarunt, animam simul exhalarunt.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 6권 20:11)
Fama mali populique dolor lacrimaeque suorum tam subitae matrem certam fecere ruinae, mirantem potuisse, irascentemque, quod ausi hoc essent superi, quod tantum iuris haberent.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 6권 21:1)
Nam pater Amphion ferro per pectus adacto finierat moriens pariter cum luce dolorem.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 6권 21:2)
A quibus ad caelum liventia bracchia tollens "pascere, crudelis, nostro, Latona, dolore, pascere" ait "satiaque meo tua pectora luctu:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 6권 21:5)
Grande doloris ingenium est, miserisque venit sollertia rebus.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 6권 45:4)
Dolor ora repressit, verbaque quaerenti satis indignantia linguae defuerunt;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 6권 45:9)
Concita per silvas turba comitante suarum terribilis Procne furiisque agitata doloris, Bacche, tuas simulat.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 6권 47:5)
Ille dolore suo poenaeque cupidine velox vertitur in volucrem, cui stant in vertice cristae;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 6권 49:14)
Hic dolor ante diem longaeque extrema senectae tempora Tartareas Pandiona misit ad umbras.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 6권 52:1)
Tantaque sunt miseris invisi taedia lecti:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 7권 48:13)
tactusque dolore coniugis amissae lacrimis ita fatur obortis:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 7권 57:14)

SEARCH

MENU NAVIGATION