라틴어 문장 검색

Non sum itaque tibi illa monstraturus, quibus usos esse multos scio, ut peregrinatione te vel longa detineas vel amoena delectes, ut rationum accipiendarum diligentia, patrimonii administratione multum occupes temporis, ut semper novo te aliquo negotio implices.
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 118:3)
His etiam si numquam adsuesses, nune utendum erat;
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 119:3)
propter istas, quae litteris non ad sapientiam utuntur sed ad luxuriam instruuntur, minus te indulgere studiis passus est.
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 119:7)
Quae suo iure usa si a quo voluit debitum suum citius exegit ;
(세네카, De Consolatione ad Polybium, Liber XI, ad Polybium: de consolatione 61:3)
" Ut minime probabili sed vero solacio utar, in civitate nostra plus gratiae orbitas confert quam eripit, adeoque senectutem solitudo, quae solebat destruere, ad potentiam ducit, ut quidam odia filiorum simulent et liberos eiurent, orbitatem manu faciant.
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 110:3)
unius enim in possessione virtutis est, ex qua depelli numquam potest, ceteris precario utitur quis autem iactura movetur alieni ?
(세네카, De Constantia, Liber II ad Serenum nec iniuriam nec contumeliam accipere sapientem (De Constantia Sapientis) 23:3)
Quosdam ictus recipit, sed receptos evincit et sanat et comprimit, haec vero minora ne sentit quidem nec adversus ea solita illa virtute utitur dura tolerandi, sed aut non adnotat aut digna risu putat.
(세네카, De Constantia, Liber II ad Serenum nec iniuriam nec contumeliam accipere sapientem (De Constantia Sapientis) 56:6)
Diverso autem remedio utetur sapiens affectatorque sapientiae.
(세네카, De Constantia, Liber II ad Serenum nec iniuriam nec contumeliam accipere sapientem (De Constantia Sapientis) 101:1)
Hoc uno medentibus erit dissimilis, quod illi quibus vitam non potuerunt largiri facilem exitum praestant, hic damnatos cum dedecore et traductione vita exigit, non quia de- lectetur ullius poena - procul est enim a sapiente tam inhumana feritas - sed ut documentum omnium sint, et quia vivi noluerunt prodesse, morte certe eorum res publica utatur.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 36:1)
utendum autem illa est non ut duce sed ut milite.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 53:2)
Aristoteles ait affectus quosdam, si quis illis bene utatur, pro armis esse.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 100:1)
habet enim non solidum robur sed vanum tumorem violentisque principiis utitur, non aliter quam qui a terra venti surgunt et fluminibus paludibusque concepti sine pertinacia vehementes sunt.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 103:2)
Fere itaque imperia penes eos fuere populos, qui mitiore caelo utuntur.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 84:1)
Et quia aliis contra iram, aliis contra tristitiam remediis utendum est nec dissimillimis tantum ista sed contrariis curanda sunt, semper ei occurremus quod increverit.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 105:3)
itaque sic inter utrumque regendus est, ut modo frenis utamur modo stimulis.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 109:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION