라틴어 문장 검색

serpens sine vulnere mansit loricaeque modo squamis defensus et atrae duritia pellis validos cute reppulit ictus.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 3권 8:4)
Ipse modo inmensum spiris facientibus orbem cingitur, interdum longa trabe rectior adstat impete nunc vasto ceu concitus imbribus amnis fertur et obstantes proturbat pectore silvas.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 3권 9:2)
Hunc quoque qui leto dederat, non longius illo vivit et exspirat modo quas acceperat auras;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 3권 13:7)
det pignus amoris, si modo verus is est, quantusque et qualis ab alta Iunone excipitur, tantus talisque, rogato, det tibi complexus suaque ante insignia sumat."
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 3권 30:8)
Et neque iam color est mixto candore rubori, nec vigor et vires et quae modo visa placebant, nec corpus remanet, quondam quod amaverat Echo.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 3권 48:9)
Quem quidem ego actutum (modo vos absistite) cogam adsumptumque patrem commentaque sacra fateri.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 3권 55:13)
Tum deus inludens, tamquam modo denique fraudem senserit, e puppi pontum prospectat adunca et flenti similis non haec mihi litora, nautae, promisistis ait, non haec mihi terra rogata est.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 3권 58:49)
De modo viginti (tot enim ratis illa ferebat) restabam solus.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 3권 58:68)
Quae radio stantis percurrens stamina telae "vulgatos taceo" dixit "pastoris amores Daphnidis Idaei, quem nymphe paelicis ira contulit in saxum (tantus dolor urit amantes). Nec loquor, ut quondam naturae iure novato ambiguus fuerit modo vir, modo femina Sithon.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 4권 28:2)
Nec iaculum sumit nec pictas illa pharetras, nec sua cum duris venatibus otia miscet, sed modo fonte suo formosos perluit artus, saepe Cytoriaco deducit pectine crines et, quid se deceat, spectatas consulit undas;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 4권 30:13)
Utinam modo dicere possem carmina digna dea:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 5권 36:4)
Combibit os maculas, et quae modo bracchia gessit, crura gerit;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 5권 44:6)
Sed si modo nomina rebus addere vera placet, non hoc iniuria factum, verum amor est;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 5권 50:3)
nam modo quae poterat Diti quoque maesta videri, laeta deae frons est, ut sol, qui tectus aquosis nubibus ante fuit, victis e nubibus exit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 5권 53:4)
Heu quantum haec Niobe Niobe distabat ab illa, quae modo Latois populum submoverat aris et mediam tulerat gressus resupina per urbem, invidiosa suis, at nunc miseranda vel hosti.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 6권 21:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION