라틴어 문장 검색

primum illa opinio mali, quo viso atque persuaso aegritudo insequitur necessario.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 72:2)
sin opinabiles, opinio tota tollatur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 74:7)
additur ad hanc definitionem a Zenone recte, ut illa opinio praesentis mali sit recens.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 75:1)
huic erat illa opinio cotidie recens;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 75:4)
Chrysippus autem caput esse censet in consolando detrahere illam opinionem maerentis, qua se officio fungi putet iusto atque debito.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 76:5)
magnum opus est probare maerenti illum suo iudicio et, quod se ita putet oportere facere, maerere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 79:8)
tu enim de sapiente quaesieras, cui aut malum videri nullum potest, quod vacet turpitudine, aut ita parvum malum, ut id obruatur sapientia vixque appareat, qui nihil opinione adfingat adsumatque ad aegritudinem nec id putet esse rectum, se quam maxume excruciari luctuque confici, quo pravius nihil esse possit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 80:2)
sunt enim iudicia libera:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 7:3)
laetitia autem et libido in bonorum opinione versantur, cum libido ad id, quod videtur bonum, inlecta et inflammata rapiatur, laetitia ut adepta iam aliquid concupitum ecferatur et gestiat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 12:1)
quem ad modum igitur temperantia sedat adpetitiones et efficit, ut eae rectae rationi pareant, conservatque considerata iudicia mentis, sic huic inimica intemperantia omnem animi statum inflammat conturbat incitat, itaque et aegritudines et metus et reliquae perturbationes omnes gignuntur ex ea.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 22:2)
Quem ad modum, cum sanguis corruptus est aut pituita redundat aut bilis, in corpore morbi aegrotationesque nascuntur, sic pravarum opinionum conturbatio et ipsarum inter se repugnantia sanitate spoliat animum morbisque perturbat;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 22:3)
intellegatur igitur perturbationem iactantibus se opinionibus inconstanter et turbide in motu esse semper;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 24:1)
opinionem vehementem de re non fugienda inhaerentem et penitus insitam tamquam fugienda;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 26:3)
offensionum autem definitiones sunt eius modi, ut inhospitalitas sit opinio vehemens valde fugiendum esse hospitem, eaque inhaerens et penitus insita;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 27:1)
ita fit, ut in altera corruptione opinionum morbus efficiatur et aegrotatio, in altera inconstantia et repugnantia.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 29:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION