라틴어 문장 검색

sin minus, et flagrant odio tua pectora nostro, induet infelix arma coacta dolor, sim licet extremum, sicut sum, missus in orbem, nostra suas istinc porriget ira manus, omnia, si nescis, Caesar mihi iura reliquit, et sola est patria poena carere mea.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 4권, poem 93)
saepe suos solitus recitare Propertius ignes, iure sodalicii, quo mihi iunctus erat.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 4권, poem 1022)
sive favore tuli, sive hanc ego carmine famam, iure tibi grates, candide lector, ago.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 4권, poem 1067)
ira quidem moderata tua est, vitamque dedisti, nec mihi ius civis nec mihi nomen abest, nec mea concessa est aliis fortuna, nec exul edicti verbis nominor ipse tui.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 5권, poem 226)
non metuunt leges, sed cedit viribus aequum, victaque pugnaci iura sub ense iacent.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 5권, poem 716)
utque fit, in me aliquid ficti, dicentibus illis abnuerim quotiens adnuerimque, putant, adde quod iniustum rigido ius dicitur ense, dantur et in medio vulnera saepe foro.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 5권, poem 1020)
nec vitam nec opes nec ius mihi civis ademit, qui merui vitio perdere cuncta meo.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 5권, poem 119)
iure igitur laudes.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 5권, poem 1112)
iure deos, ut adhuc caeli tibi limina claudant, teque velint sine se, comprecor, esse deum.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 5권, poem 1114)
Eadem opera notavit parum poni curae de “oecologiae humanae condicionibus moralibus tutandis”.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 8:5)
Deinde ad radices pervenire conabimur hodiernae condicionis, ut non solum signa colligamus sed etiam gravissimas causas.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 21:5)
17. Considerationes theologicae vel philosophicae de condicione humani generis et mundi haberi possunt sicut nuntium repetitum et vacuum, si non iterantur, initio sumpto a comparatione cum circumstantiis aetatis nostrae, in hoc quod nondum pro historia humani generis editum est.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 25:1)
Illud, universali ratione, implicatum est systema quod cum multis essentialibus vitae humanae condicionibus sociatur.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 34:2)
Circulum creat vitiosum qui graviorem etiam reddit condicionem sicque facultatem afficiet essentialibus opibus utendi veluti aqua potabili, energia et agrorum fetu regionum calidiorum atque ex parte biodiversitatem orbis terrarum pessumdabit.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 35:2)
Augmentum gradus maris, exempli gratia, condiciones potest creare extremae gravitatis si pensitatur quartam partem gentium orbis prope mare vivere vel in vicinia maris atque maiorem megalopolium partem in regionibus locari litoralibus.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 35:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION