라틴어 문장 검색

animus quoque meus, maximus mihi ad hoc tempus vates, praesagit nostram Hispaniam esse, brevi extorre hinc omne Punicum nomen maria terrasque foeda fuga impleturum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 597:1)
sitam praeterea cum opportune ad traiciendum in Africam, tum super portum satis amplum quantaevis classi et nescio an unum in Hispaniae ora qua nostro adiacet mari.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 608:1)
sinus est maris media fere Hispaniae ora, maxime Africo vento oppositus, ad duo milia et quingentos passus introrsus retractus, paulo plus passuum mille et ducentos in latitudinem patens.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 611:2)
ab occasu stagnum claudit paulum etiam ad fusum, incertae altitudinis utcumque exaestuat aut deficit mare.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 612:3)
et ab navibus eodem tempore ea quae mari adluitur pars urbis oppugnari coepta est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 634:1)
medium ferme diei erat, et ad id, quod sua sponte cedente in mare aestu trahebatur aqua, acer etiam ortus inclinatum stagnum eodem quo aestus ferebat et adeo nudaverat vada ut alibi umbilico tenus aqua esset, alibi genua vix superaret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 644:1)
hoc cura ac ratione compertum in prodigium ac deos vertens Scipio, qui ad transitum Romanis mare verterent et stagna auferrent viasque ante numquam initas humano vestigio aperirent, Neptunum iubebat ducem itineris sequi ac medio stagno evadere ad moenia.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 645:1)
tarracinae in mari haud procul portu angues magnitudinis mirae lascivientium piscium modo exsultasse;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 53:1)
Signini fuere et Norbani Saticulanique et Fregellani, et Lucerini et Venusini, et Brundisini et Hadriani et Firmani et Ariminenses, et ab altero mari Pontiani et Paestani et Cosani, et mediterranei Beneventani et Aesernini et Spoletini, et Placentini et Cremonenses.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 156:2)
et erat liberum mare classe Punica, cum Philippus oppugnare Aetolos pararet, Corcyram tramissa.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 235:2)
canere inde tubae simul ab arce simul a portu et ab navibus quae ab aperto maria adpulsae erant, clamorque undique cum ingenti tumultu unde minimum periculi erat de industria ortus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 242:1)
nec tumulos nec arcem, ne mare quidem armis obstitisse suis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 292:1)
et naves indidem accitae erant quae vergentem ad mare partem urbis oppugnarent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 385:2)
deinde ut supervenere Numidae, tantus pavor Romanis est iniectus ut passim ad mare ac naves fugerent relictis operibus machinisque quibus muros quatiebant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 436:1)
et L. Manlius trans mare legatus iret viseretque quae res ibi gererentur;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 521:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION