라틴어 문장 검색

inde viro maioraque membra diesque laetior et numquam tanta experientia caeli, si vacet:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 7권342)
inde superbus exseruit patriis electum missile ripis, ac prius:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 7권351)
inde epulae dulces ignotaque gaudia vultu, qualis post longae Phineus ieiunia poenae, nil stridere domi volucres ut sensit abactas - necdum tota fides - hilaris mensasque torosque nec turbata feris tractavit pocula pinnis.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 8권120)
"maneas communis et arma hinc atque inde feras;"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 8권138)
Tristis at inde gradum tarde movet Inaeha pubes, praecipue Eleae Lacedaemoniaeque cohortes et Pylii;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 8권153)
inde, velut primo tigris gavisa cruore per totum cupit ire pecus, sic Aona saxo, ense Pholum, Chromin ense, duos Helicaonas hasta transigi, Aegaeae veneris quos Maera sacerdos ediderat prohibente dea;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 8권202)
nec plura, sed ingens intorquet iaculum, duro quod in aere moratum transmissumque tamen clipei stetit orbe secundo, inde Pheres acerque Lycus;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 9권56)
inde legens turbata trucis vestigia divae huc illuc frustra ruit avius, impia donec Eumenis ex oculis reiecta caerula parma fugit et innumeri galeam rupere cerastae.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 9권88)
inde pedes repetit pugnas gressuque manuque certior, et segnem Nomium fortemque Mimanta Thisbaeumque Lichan Anthedoniumque Lycetum continuat ferro geminasque e fratribus unum Thespiaden;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 9권134)
premit hinc Mavortia cuspis, hinc plenae tibi, parve, colus, Iovis inde severi vultus:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 9권363)
At pater Ogygias Mavors circumspicit alas horrendumque Dryanta movet, cui sanguinis auctor turbidus Orion, comitesque odisse Dianae ( inde furit) patrium, hic turbatos arripit ense Arcadas exarmatque ducem;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 9권365)
inde animus Tyriis non iam sua castra, sed ultro hostilem servare fugam, ne forte Mycenas contenti rediisse petant:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 10권8)
"Inde per abruptas castrorum ex aggere pinnas, ne gravis exclamet portae mugitus aenae, praecipitant saltu;"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 10권107)
inde alii:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 10권256)
sed cauta manu subtraxerat enses Antigone, furit inde senex:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 11권341)

SEARCH

MENU NAVIGATION