라틴어 문장 검색

si bellum esset, ne quid ab Rhodiis speraret aut peteret rex, quod veterem amicitiam, multis magnisque meritis pace belloque partam, diiungeret sibi ac Romanis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 487:2)
neque hercule videre qui conveniat, fratri affectanti per iniuriam regnum summa vi restitisse, alienigenis bene parto eo cedere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 537:2)
et qui vicerant alacres, spolia caesorum hostium umeris gerentes, decora sua audivere, ex eo quod acciderat spem futuri praecipientes, et pedites aliena gloria accensi, praecipue qui Macedonum phalangis erant, sibi quoque et navandae regi operae et similem gloriam ex hoste pariendi occasionem optabant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 672:1)
fama fuit Monuni, Dardanorum principis, filiam Etutam pacto fratri eum invidisse, tamquam his nuptiis adiungenti sibi Dardanorum gentem;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 367:1)
non negaverim et totam Asiae regionem inaniora parere ingenia, et nostrorum tumidiorem sermonem esse, quod excellere inter finitimas civitates videamur, et id ipsum non tam viribus nostris quam vestris honoribus ac iudiciis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 268:1)
a Chalcide Aulidem traicit, trium milium spatio distantem, portum inclutum statione quondam mille navium Agamemnoniae classis, Dianaeque templum, ubi navibus cursum ad Troiam filia victima aris admota rex ille regum petiit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 326:1)
filiam cum minore filio a Samothrace accitos Amphipolim omni liberali cultu habuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 340:2)
haec sicut ad militum animos stimulandos aliquem aculeum habent, qui parum licentiae, parum avaritiae suae inservitum censent, ita apud populum Romanum nihil valuissent, qui, ut vetera atque audita a parentibus suis non repetat, quae ambitione imperatorum clades acceptae sint, quae severitate imperii victoriae partae, proximo certe Punico bello, quid inter M. Minucium magistrum equitum et Q. Fabium Maximum dictatorem interfuerit, meminit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 449:1)
et tamen tum quoque se absentis, quod suis manibus parta victoria sit, triumphare credunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 466:2)
Prusias Bithyniae rex Romam, ut senatui gratias ageret ob victoriam ex Macedonia partam, venit et Nicomeden filium senatui commendavit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV Periocha13)
in illisce habitat aedibus Amphitruo, natus Argis ex Argo patre, quicum Alcumena est nupta, Electri filia.
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 1, scene prol52)
nunc de Alcumena dudum quod dixi minus, hodie illa pariet filios geminos duos alter decumo post mense nascetur puer quam seminatust, alter mense septumo;
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 1, scene 211)
absit, dum modo laude parta domum recipiat se;
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 2, scene 211)
Equidem sana sum et deos quaeso, ut salva pariam filium.
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 2, scene 2151)
nunc si patera pateram peperit, omnes congeminavimus.
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 2, scene 2308)

SEARCH

MENU NAVIGATION