라틴어 문장 검색

is soceri instituto, quem, quia cooptatus in augurum conlegium non erat, non admodum diligebat, praesertim cum ille Q. Scaevolam sibi minorem natu generum praetulisset - cui tamen Laelius se excusans non genero minori dixit se illud, sed maiori filiae detulisse - , is tamen instituto Laeli Panaetium audiverat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 26장 4:1)
qui quidem in tribunatu iudicaverit contra P. Africani avunculi sui testimonium vacationem augures quo minus iudiciis operam darent non habere;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 31장 1:3)
Vnum excipio Catonem, in quo perfectissimo Stoico summam eloquentiam non desiderem, quam exiguam in Fannio, ne in Rutilio quidem magnam, in Tuberone nullam video fuisse.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 31장 2:2)
- O generosam, inquit, stirpem et tamquam in unam arborem plura genera, sic in istam domum multorum insitam [atque inluminatam] sapientiam!- similiter igitur suspicor, ut conferamus parva magnis, Curionis, etsi pupillus relictus est, patrio fuisse institute puro sermone adsuefactam domum;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 58장 3:1)
interiectusque inter duas aetates Hortensi et Sulpici nec maiorem consequi poterat et minori necesse erat cedere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 64장 1:2)
Quamquam id quidem omnibus usu venire necesse fuit, quibus paulo longior vita contigit, ut et cum multo maioribus natu quam essent ipsi et cum aliquanto minoribus compararentur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 64장 1:10)
In huius oratione sermo Latinus erat, verba non abiecta, res compositae diligenter, nullus flos tamen neque lumen ullum, animi magna, vocis parva contentio, omnia fere ut similiter atque uno modo dicerentur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 66장2)
Sic in hoc nihil praeter actionem fuit, cetera etiam minora quam in superiore.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 234장8)
L. Turius parvo ingenio sed multo labore, quoquo modo poterat, saepe dicebat;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 67장 2:3)
M. Messalla minor natu quam nos, nullo modo inops, sed non nimis ornatus genere verborum;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 70장 2:3)
pedis, quod minimum est, nulla supplosio.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 80장 3:5)
Educ tecum etiam omnes tuos, si minus, quam plurimos;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM PRIMA 10:6)
quot ego tuas petitiones ita coniectas, ut vitari posse non viderentur, parva quadam declinatione et, ut aiunt, corpore effugi!
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM PRIMA 15:3)
Nam illud non intellego, quam ob rem, si vivere honeste non possunt, perire turpiter velint, aut cur minore dolore perituros se cum multis quam si soli pereant, arbitrentur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM SECVNDA 21:5)
Atque haec omnia sic agentur, Quirites, ut maxumae res minimo motu, pericula summa nullo tumultu, bellum intestinum ac domesticum post hominum memoriam crudelissimum et maximum me uno togato duce et imperatore sedetur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM SECVNDA 28:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION