라틴어 문장 검색

ibi quia res trahi segnitia Graecorum non committentium se in aciem videbantur, dictatorem comitiorum causa T. Manlium Torquatum ex auctoritate senatus dixit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 273:1)
exercitibus dimissis cum et foris pax et domi concordia ordinum otium esset, ne nimis laetae res essent pestilentia civitatem adorta coegit senatum imperare decemviris ut libros Sibyllinos inspicerent;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 278:1)
et sic quoque parte plebis adfecta fides tamen publica privatis difficultatibus potior ad curam senatui fuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 281:1)
senatus duumviros ad aedem pro amplitudine populi Romani faciendam creari iussit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 291:1)
librisque inspectis cum plena religione civitas esset, senatui placuit dictatorem feriarum constituendarum causa dici.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 293:3)
legati introducti in senatum maxime in hanc sententiam locuti sunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 304:1)
in qua nunc exspectatione senatum populumque Campanum, coniuges liberosque nostros esse?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 324:3)
auxilio vos, Campani, dignos censet senatus;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 328:1)
data mandata ut preces Campanorum, responsum senatus amicitiae Samnitium memor, deditionem postremo factam Samnitibus exponerent;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 334:2)
si leniter agendo parum proficerent, denuntiarent Samnitibus, populi Romani senatusque verbis, ut Capua urbe Campanoque agro abstinerent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 336:1)
patricius enim eras et a liberatoribus patriae ortus, et anno familia ista consulatum quo urbs haec consulem habuit:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 351:2)
nunc iam nobis patribus vobisque plebei promiscuus consulatus patet nec generis, ut ante, sed virtutis est praemium.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 352:1)
semper ego plebem Romanam militiae domique, privatus, in magistratibus parvis magnisque, aeque tribunus ac consul, eodem tenore per omnes deinceps consulatus colo atque colui.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 354:1)
huius certaminis fortuna et Faliscos, cum in indutiis essent, foedus petere ab senatu coegit et Latinos iam exercitibus comparatis ab Romano in Paelignum vertit bellum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 431:1)
ego sum M. Valerius Corvus, milites, cuius vos nobilitatem beneficiis erga vos, non iniuriis, sensistis, nullius superbae in vos legis, nullius crudelis senatus consulti auctor, in omnibus meis imperiis in me severior quam in vos.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 464:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION