라틴어 문장 검색

his nuntiis senatus conterritus iustitium indici, dilectum omnis generis hominum haberi iussit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 283:1)
ceterum parte curae exonerarunt senatum L. Volumni consulis litterae, quibus caesos fusosque populatores Campaniae cognitum est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 285:1)
avertit ab eis curis senatum Etruriae ingravescens bellum et crebrae litterae Appi monentis ne regionis eius motum neglegerent:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 291:1)
eo anno prodigia multa fuerunt, quorum averruncandorum causa supplicationes in biduum senatus decrevit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 308:1)
fuit certe contentio in senatu et postquam ibi Fabius plus poterat, revocata res ad populum est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 325:1)
in senatus arbitrio se fuisse et in potestate populi futurum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 328:2)
P. Decius senatus iniuriam querebatur:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 328:3)
nunc extra sortem Fabio senatum provinciam dare, - si honoris eius causa, ita eum de se deque re publica meritum esse ut faveat Q. Fabi gloriae quae modo non sua contumelia splendeat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 331:2)
nec minore populi consensu quam senatus provincia Etruria extra sortem Fabio decreta est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 339:3)
Claudio praetore retractum quidam videri volunt, cum in senatu et apud populum, id quod per litteras adsidue fecerat, terrorem belli Etrusci augeret:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 353:2)
cum magnam partem moveret oratio praetoris, P. Decium censuisse ferunt ut omnia integra ac libera Q. Fabio servarentur, donec vel ipse, si per commodum rei publicae posset, Romam venisset vel aliquem ex legatis misisset, a quo disceret senatus quantum in Etruria belli esset quantisque administrandum copiis et quot per duces esset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 357:1)
Fabius, ut Romam rediit, et in senatu et productus ad populum mediam orationem habuit, ut nec augere nec minuere videretur belli famam magisque in altero adsumendo duce aliorum indulgere timori quam suo aut rei publicae periculo consulere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 360:1)
omnium rerum arbitrium et a populo et a senatu et ab ipso collega Fabio permissum est;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 363:1)
ita senatum reliquit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 539:1)
iactata res ad populum est vocatusque eo consul cum M. Horatium L. Valerium consules, C. Marcium Rutulum nuper, patrem eius qui tunc censor esset, non ex auctoritate senatus sed iussu populi triumphasse diceret, adiciebat se quoque laturum fuisse ad populum, ni sciret mancipia nobilium, tribunos plebis, legem impedituros;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 540:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION