라틴어 문장 검색

absumptae vires et copia fandi nulla mihi, dignumque nihil mens fulmine tanto repperit:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 5권, epicedion in puerum suum29)
at Inachio tenuis sub pectore regi tracta quies, dum mente deos inceptaque versat hospitia, et quae sint generis adscita repertis fata movet, postquam mediis in sedibus aulae congressi inque vicem dextras iunxere locumque, quo serere arcanas aptum atque evolvere curas, insidunt, prior his dubios compellat Adrastus:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 2권47)
huic leves galeas perfossaque vulnere crebro inserit arma ferens, huic truncos ictibus enses subligat et tractas membris spirantibus hastas, corpora tunc atque arma simul cumulata superstans incipit - oranti nox et iuga longa resultant - :
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 2권292)
"quae vulnera tractem, quae prius ora premam?"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 3권59)
pars anguibus aspera vivis argento caelata micat, pars arte reperta conditur et fulvo moriens nigrescit in auro;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 4권68)
ingemuit Dirce maestusque Cithaeron, et nova clamosae stupuere silentia valles, tum fera caeruleis intexit cornua sertis ipse manu tractans, notaeque in limite silvae principio largos noviens tellure cavata inclinat Bacchi latices et munera verni lactis et Actaeos imbres suadumque cruorem manibus;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 4권194)
et gravis Acrisius speciesque horrenda Coroebi et Danae culpata sinus, et in amne reperto tristis Amymone, parvoque Alcmena superbit Hercule, tergemina crinem circumdata luna.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 6권104)
Herculeis pressum sic fama lacertis terrigenam sudasse Libyn, cum fraude reperta raptus in excelsum, nee iam spes ulla cadendi, nec licet extrema matrem contingere planta, fit sonus, et laetos adtollunt agmina plausus, tunc alte librans inopinum sponte remisit obliquumque dedit, procumbentemque secutus colla simul dextra, pedibus simul inguina vinxit.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 6권345)
inde epulae dulces ignotaque gaudia vultu, qualis post longae Phineus ieiunia poenae, nil stridere domi volucres ut sensit abactas - necdum tota fides - hilaris mensasque torosque nec turbata feris tractavit pocula pinnis.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 8권120)
"ecce ego, quae thalamos nec si pax alta maneret, tractarem sensu - pudet heu!"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 8권278)
Moti omnes, sed primus abit primusque repertum Astaciden medio Capaneus e pulvere tollit spirantem laevaque super cervice reportat, terga cruentantem concussi vulneris unda:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 8권339)
sed postquam haud dubio clades auctore reperta est, nox oculos mentemque rapit;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 9권20)
subitus mox fraude reperta exclamat:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 10권168)
cedunt acies, et terror utrimque, quo ruat, ardenti feriat quas corpore turmas, intra se stridere facem galeamque comasque sentit, et urentem thoraca repellere dextra conatus ferri cinerem sub pectore tractat.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 10권433)
iacet immugitque cruentis vulneribus, nec verba diu temptata sequuntur, dum tractat galeas atque ora latentia quaerit, tandem muta diu genitor suspiria solvit:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 11권325)

SEARCH

MENU NAVIGATION