라틴어 문장 검색

veritus ne, si traiecisset in Africam Scipio, parvum vinculum eae nuptiae essent, dum accensum recenti amore Numidam habet, perpellit blanditiis quoque puellae adhibitis ut legatos in Siciliam ad Scipionem mittat per quos moneat eum ne prioribus suis promissis fretus in Africam traiciat;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 326:1)
ceterum quando neque celari adventus Numidarum Poterat - vagati enim in urbe obversatique praetorio Erant - et, si sileretur quid petentes venissent, periculum erat ne vera eo ipso quod celarentur sua sponte magis emanarent, timorque in exercitum incederet ne simul cum rege et Carthaginiensibus foret bellandum, avertit a vero falsis praeoccupando mentes hominum, et vocatis ad contionem militibus non ultra esse cunctandum ait;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 334:1)
regnum ad fratrem regis pergrandem natu - ita mos apud Numidas est - pervenit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 401:3)
cum iis, praemisso nuntio ad paternos suosque amicos, cum ad fines regni pervenisset, quingenti ferme Numidae ad eum convenerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 412:1)
fama huius modicae rei in principio rerum prospere actae convertit ad Masinissam Numidas, adfluebantque undique ex agris vicisque veteres milites Galae et incitabant iuvenem ad reciperandum paternum regnum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 416:1)
qui Numidae, haud sane multum ad se pertinere credenti utrum penes Lacumazen an Masinissam regnum Maesuliorum esset, falli eum magnopere ait, si Masinissam eisdem contentum fore quibus patrem Galam aut patruum eius Oezalcen credat:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 424:2)
maxime uri Carthaginiensis ager, quia et plus praedae quam inter Numidas et latrocinium tutius erat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 433:2)
nec aliarum gentium aspernatus, maxime tamen Numidas - id longe primum equitum in Africa est genus - conducit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 467:1)
quo per bellum saepe repetito aliquot proeliis a Syphace rege Numidarum victus in totum privatus est, et cum ducentis equitibus exsul Scipioni se iunxit et cum eo primo statim bello Hannonem Hamilcaris filium cum ampla manu occidit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXIX Periocha17)
Numidae praecipue harundine textis storeaque pars maxima tectis passim nullo ordine, quidam, ut sine imperio occupatis locis, extra fossam etiam vallumque habitabant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 36:1)
cum legatis quos mitteret ad Syphacem calonum loco ordines spectatae virtutis atque prudentiae servili habitu mittebat, qui, dum in conloquio legati essent, vagi per castra alius alia aditus exitusque omnes, situm formamque et universorum castrorum et partium, qua Poeni, qua Numidae haberent, quantum intervalli inter Hasdrubalis ac regia castra esset,
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 39:1)
et ex mentione ac spe pacis neglegentia, ut fit, apud Poenos Numidamque orta cavendi ne quid hostile interim paterentur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 45:1)
Ibi Scipio partem copiarum Laelio Masinissamque ac Numidas adtribuit et castra Syphacis invadere ignesque conicere iubet.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 55:1)
ceterum fortuitum, non hostilem ac bellicum ignem rati esse, sine armis ad restinguendum incendium effusi in armatos incidere hostes, maxime Numidas ab Masinissa notitia regiorum castrorum ad exitus itinerum idoneis locis dispositos.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 59:2)
igitur non benigne modo legatis respondit, sed ostendit etiam multitudinem agrestium Numidarum, quibus per eosdem dies arma equosque dedisset, et omnem iuventutem adfirmat ex regno exciturum;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 83:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION