라틴어 문장 검색

ac ne illo ipso quidem die aut consuli aut regi pugnare placebat, regi, quod nec fessos, ut pridie, ex via neque trepidantis in acie instruenda et vixdum compositos adgressurus erat, consuli, quod in novis castris non ligna, non pabulum convectum erat, ad quae petenda ex propinquis agris magna pars militum e castris exierat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 508:1)
indictae a consule sunt in ante diem quartum et tertium et pridie idus Novembres.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 28:2)
unde per Megalopolim Olympiam escendit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 333:2)
Pardalisca Nec pol ego Nemeae credo neque ego Olympiae neque usquam ludos tam festivos fieri quam hic intus fiunt ludi ludificabiles seni nostro et nostro Olympioni vilico.
(티투스 마키우스 플라우투스, Casina, act 4, scene 11)
Si hic pridie natus foret quam ille est, hic haberet regnum in caelo.
(티투스 마키우스 플라우투스, Miles Gloriosus, act 4, scene 2233)
sed si properabas magis, pridie nos te advocatos huc duxisse oportuit.
(티투스 마키우스 플라우투스, Poenulus, act 3, scene 116)
Vt cottidie pridie caveat ne faciat quod pigeat postridie.
(티투스 마키우스 플라우투스, Stichus, act 1, scene 2119)
Nobilibus athletis, qui Olympia, Pythia, Isthmia, Nemea vicissent, Graecorum maiores ita magnos honores constituerunt, uti non modo in conventu stantes cum palma et corona ferant laudes, sed etiam, cum revertantur in suas civitates cum victoria, triumphantes quadrigis in moenia et in patrias invehantur e reque publica perpetua vita constitutis vectigalibus fruantur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER NONUS, 머리말1)
pridie autem apud me Crassipes fuerat qui se pridie Non.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER NONVS AD ATTICVM, letter 11 5:1)
et ut habere rationem possis, quo loco me salva lege Cornelia convenias, ego in provinciam veni pridie K. Sextilis, iter in Ciliciam facio per Cappadociam, castra movi ab Iconio pridie K. Septembris.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER TERTIVS: AD AP. CLAVDIVM PVLCHRVM, letter 6 8:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION