라틴어 문장 검색

hanc multam Aeschines a Ctesiphonte petivit quadriennio ante Philippi Macedonis mortem;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Optimo Genere Oratorvm, 7장 4:1)
Cum igitur vehementius inveheretur in causam principum consul Philippus Drusique tribunatus pro senatus auctoritate susceptus infringi iam debilitarique videretur, dici mihi memini ludorum Romanorum diebus L. Crassum quasi conligendi sui causa se in Tusculanum contulisse;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 24:1)
Quid enim hic meus frater ab arte adiuvari potuit, cum a Philippo interrogatus quid latraret, furem se videre respondit?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 220:1)
Philippus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 245:3)
at in male olentem "video me a te circumveniri" subridicule Philippus;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 249:13)
Hoc tum est venustum, cum in altercatione arripitur ab adversario verbum et ex eo, ut a Catulo in Philippum, in eum ipsum aliquid, qui lacessivit, infligitur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 255:12)
in quo admirari soleo non equidem istos, qui nullam huic rei operam dederunt, sed hominem in primis disertum atque eruditum, Philippum, qui ita solet surgere ad dicendum, ut quod primum verbum habiturus sit, nesciat;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 316:1)
quorum sunt libri, quibus Themistocles, Aristides, Agesilaus, Epaminondas, Philippus, Alexander aliique laudantur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 341:4)
Ut enim Romam rediit extremo ludorum scaenicorum die, vehementer commotus oratione ea, quae ferebatur habita esse in contione a Philippo, quem dixisse constabat videndum sibi esse aliud consilium;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 2:1)
ibi cum Drusus multa de Philippo questus esset, rettulit ad senatum de illo ipso, quod in eum ordinem consul tam graviter in contione esset invectus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 2:3)
Hic cum homini et vehementi et diserto et in primis forti ad resistendum Philippo quasi quasdam verborum faces admovisset, non tulit ille et graviter exarsit pigneribusque ablatis Crassum instituit coercere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 4:1)
Neque vero hoc fugit sapientissimum regem Philippum, qui hunc Alexandro filio doctorem accierit, a quo eodem ille et agendi acciperet praecepta et eloquendi.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 141:4)
Post autem cum Persis et Philippus, qui cogitavit, et Alexander, qui gessit, hanc bellandi causam inferebat, quod vellet Graeciae fana poenire;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Tertius 19:1)
C.D. 2.11 Aeschines Atheniensis, vir eloquentissimus, cum adulescens tragoedias actitavisset, rem publicam capessivit, et Aristodemum, tragicum item actorem, maximis de rebus pacis et belli legatum ad Philippum Athenienses saepe miserunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Quartus 27:2)
ille autem Caepione et Philippo iterum consulibus mortuus est, cum ego quinque et sexaginta annos natus legem Voconiam magna voce et bonis lateribus suasissem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 19:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION