라틴어 문장 검색

aut, si sine hoc frictio fuit, post protinus.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, XXII De tabe, ejusque speciebus. 6:3)
Post utilis vomitus est.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, XXVII De resolutione nervorum. 6:7)
Quo levato, si in destillatione crassa facta pituita est, vel in gravedine nares magis patent, balneo utendum est, multaque aqua prius calida, post egelida, fovendum os caputque;
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, CAPUT V [2]. De destillatione ae gravedine. 4:1)
eodemque modo calidis potionibus, primo aquae, post, ubi resedit inflatio, vini austeri.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, XII De stomachi morbis. 3:5)
siquidem latius aliquid intumescit ad similitudinem ejus, quod phyma vocari proposui, rubetque cum calore, et paulo post etiam cum duritia, magisque nocenter indolescit, et sitim vigiliamque exprimit.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XXVIII De interioribus ulceribus, quae aliqua corporum parte corrupta nascuntur. 37:4)
deinde non ita multo post, ne nimis , eluitur.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XXVIII De interioribus ulceribus, quae aliqua corporum parte corrupta nascuntur. 87:2)
At si asperum et crassum est, etiam post curationem vestigium aliquod relinquit.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, VI De oculorum morbis. 5:7)
Ac bis die, et ante curationem, et post , coxendices ac femina liquido cerato perungenda sunt;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XXX De ani vitiis. 9:1)
ut sileam varios mecum quos gesserit actus, quae vidi post fata, loquar.
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:191)
gaudia quae rursus, cum post victricia tandem classica sidereas ferratum pectus in ulnas exciperes, castae tuto per dulcia noctis otia pugnarum seriem narrare iuberes!
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Laus Serenae105)
famulae longo post ordine Nymphae.
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER TERTIUS 1:135)
si calcare Notum secretaque noscere Nili nascentis iubeas, mundum post terga relinquam;
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Posterior 2:143)
desiluit stratis densaeque capacia turbae atria regifico iussit splendere paratu exceptura dapes et, quod post vota daretur, insculpi propriis aurum fatale figuris.
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Posterior 2:201)
illa manus, quae sceptra sibi gestanda parabat, cuius se totiens summisit ad oscula supplex nobilitas, inhumata diu miseroque revulsa corpore feralem quaestum post fata reposcit.
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Posterior 2:265)
hac tu Theodosium, tenuit dum sceptra, colebas, hac etiam post fata colis;
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Secundus 1:21)

SEARCH

MENU NAVIGATION