라틴어 문장 검색

his labor inserto torrere exsanguia ferro viscera caesarum pecudum, his cumulare canistris perdomitam saxo Cererem;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 1권181)
vellet Iuno Punicam urbem posthabita Samo dilectam ab Aeneadarum gente deleri?
(테르툴리아누스, Apologeticum, 25장 7:3)
septimus Osuiu frater eius, aequalibus pene terminis regnum nonnullo tempore cohercens, Pictorum quoque atque Scottorum gentes, quae septentrionales Brittaniae fines tenent, maxima ex parte perdomuit, ac tributarias fecit.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER SECUNDUS., CAP. V.12)
Sola tenere malas Medeae dicitur herbas, Sola feros Hecates perdomuisse canes.
(티불루스, Elegiae, 1권, poem 227)
fixisse puellas gestit et audaces perdomuisse uiros.
(티불루스, Elegiae, 2권, poem 142)
bis deinde post Numae clausus fuit, semel T. Manlio consule post Punicum primum perfectum bellum, iterum, quod nostrae aetati di dederunt ut videremus, post bellum Actiacum ab imperatore Caesare Augusto pace terra marique parta.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 204:1)
placuit inde iam maiore conatu animoque ab unius expugnatione urbis ad perdomandum Latium victorem circumducere exercitum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 192:1)
quin eum parem destinant animis magno Alexandro ducem, si arma Asia perdomita in Europam vertisset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 237:2)
deinceps ingentes sequuntur viri, si Punicum Romano praevertisset bellum seniorque in Italiam traiecisset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 246:1)
equidem cum per annos quattuor et viginti primo Punico bello classibus certatum cum Poenis recordor, vix aetatem Alexandri suffecturam fuisse reor ad unum bellum;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 284:1)
Apulia perdomita - nam Forento quoque, valido oppido, Iunius potitus erat - in Lucanos perrectum;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 298:1)
Fabio ob egregie perdomitam Etruriam continuatur consulatus;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 581:1)
consilium inde habitum iamne tempus esset deducendi de Samnio exercitus aut utriusque aut certe alterius, optimum visum, quo magis fractae res Samnitium essent, eo pertinacius et infestius agere cetera et persequi ut perdomitum Samnium insequentibus consulibus tradi posset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 639:1)
CORNELIUS consul a classe Punica circumventus et per fraudem, veluti in conloquium evocatus, captus est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XVII Periocha2)
FALISCI cum rebellassent, sexto die perdomiti in deditionem venerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XX Periocha1)

SEARCH

MENU NAVIGATION