라틴어 문장 검색

minus nobis quam illis Punica signa sequentibus licet, plus periculi restat cedentibus, plus operis etiam perseverantibus.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 51 7:2)
L. Arruntius, vir rarae frugalitatis, qui historias belli Punici scripsit, fuit Sallustianus et in illud genus nitens.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 114 17:3)
" Arruntius in primo libro belli Punici ait:
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 114 19:3)
Nihil debet Scipioni Roma, si Punicum bellum, ut finiret, aluit ;
(세네카, 행복론, Liber VI 184:1)
Non relicto Hannibale et Punico exercitu omnibusque, quibus irascendum erat, bellum in Africam transtulit tam lentus, ut opinionem luxuriae segnitiaeque malignis daret ?
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 67:1)
tam multa illa meo divisast milia lecto, quantum Hypanis Veneto dissidet Eridano;
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 1권, poem 122)
et Veneris dominae volucres, mea turba, columbae tingunt Gorgoneo punica rostra lacu;
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 3권, poem 314)
micant colores, albus vel venetus, virens rubensque, vestra insignia, continent ministri ora et lora manus iubasque tortas cogunt flexilibus latere nodis hortanturque obiter iuvantque blandis ultro plausibus et voluptuosum dictant quadrupedantibus furorem.
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Ad Consentium73)
Brixillum dein oppidum, dum succedenti Aemiliano nautae decedit Venetus remex, tantum ut exiremus intravimus, Ravennam paulo post cursu dexteriore subeuntes;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 1권, Sidonius Heronio1 suo salutem 5:2)
potuisset ista semper efficacius humo atque gente cretus in Ligustide Proculus melodis insonare pulsibus limans faceta quaeque sic poemata, Venetam lacessat ut favore Mantuam Homericaeque par et ipse gloriae, rotas Maronis arte sectans compari.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 9권, Sidonius Gelasio suo salutem. 1:17)
vellet Iuno Punicam urbem posthabita Samo dilectam ab Aeneadarum gente deleri?
(테르툴리아누스, Apologeticum, 25장 7:3)
Sed postea tam voluptate quam superstitione provecta russeum alii Marti, alii album Zephyris consecraverunt, prasinum vero Terrae matri vel verno, venetum Caelo et Mari vel autumno.
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 9장 2:14)
gens universa Veneti appellati.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 19:2)
bis deinde post Numae clausus fuit, semel T. Manlio consule post Punicum primum perfectum bellum, iterum, quod nostrae aetati di dederunt ut videremus, post bellum Actiacum ab imperatore Caesare Augusto pace terra marique parta.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 204:1)
ei in utrumque mare vergentes incoluere urbibus duodenis terras, prius cis Appenninum ad inferum mare, postea trans Appenninum totidem, quot capita originis erant, coloniis missis, quae trans Padum omnia loca, excepto Venetorum angulo qui sinum circumcolunt maris, usque ad Alpes tenuere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 378:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION