라틴어 문장 검색

iam publicis magis consiliis Servius quam privatis munire opes, et ne, qualis Anci liberum animus adversus Tarquinium fuerat, talis adversus se Tarquini liberum esset, duas filias iuvenibus regiis, Lucio atque Arrunti Tarquiniis, iungit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 430:1)
Tarquinium, ubi et Collatinus cenabat Tarquinius Egerii filius, incidit de uxoribus mentio;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 586:1)
furentes igitur ira triginta hominibus ex factione, cum qua consiliorum aliqua societas Philopoemeni atque exulibus erat, interfectis decreverunt renuntiandam societatem Achaeis legatosque extemplo Cephallaniam mittendos, qui consuli M. Fulvio quique Romanis Lacedaemonem dederent orarentque eum, ut veniret in Peloponnesum ad urbem Lacedaemonem in fidem dicionemque populi Romani accipiendam.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 380:1)
princeps erat exulum Agesipolis, cuius iure gentis regnum Lacedaemone erat, pulsus infans ab Lycurgo tyranno post mortem Cleomenis, qui primus tyrannus Lacedaemone fuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 305:1)
Sed cum Tarquinius insidiis Anci filiorum interisset Serviusque, ut ante dixi, regnare coepisset non iussu, sed voluntate atque concessu civium, quod, cum Tarquinius ex vulnere aeger fuisse et vivere falso diceretur, ille regio ornatu ius dixisset obaeratosque pecunia sua liberavisset multaque comitate usus iussu Tarquinii se ius dicere probavisset, non commisit se patribus, sed Tarquinio sepulto populum de se ipse consuluit iussusque regnare legem de imperio suo curiatam tulit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Secundus 59:1)
Lacedaemone non urbi vis adferenda, sed tyrannus dolo capiendus erat, quem spoliatum maritimis oppidis ab Romanis, intra moenia etiam Lacedaemonis ab Achaeis compulsum qui occupasset occidere, eum totius gratiam rei apud Lacedaemonios laturum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 409:1)
144 219 15 Superbus v. Tarquinius Synephebi v. Caecilius Syracusae, Syracusani 331 11 429 22 433 10.19 Syracusiae mensae 449 16 Syria 312 5 449 23 XII Tabulae (t. 5 7) 322 6 (8 1) 362 29 (10 4) 309 17 Tantalus 221 31 330 14 378 24 Tarquinii 453 10 Tarquinius Priscus, L. 453 9 Tarquinius Superbus, L. 236 14 263 4 331 12 (Tartarus) Tartareus 291 5 Telamo 337 30 338 1 339 9 346 26 353 1 Terentius Afer, P. (Eun.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, INDICES, I. NOMINA PROPRIA186)
referentibus iam pedem ab ea parte Romanis M. Valerius Publicolae frater conspicatus ferocem iuvenem Tarquinium ostentantem se in prima exsulum acie, domestica etiam gloria accensus, ut cuius familiae decus eiecti reges erant, eiusdem interfecti forent, subdit calcaria equo et Tarquinium infesto spiculo petit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 210:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION