라틴어 문장 검색

inde L. Tarquinius regnare occepit, cui Superbo cognomen facta indiderunt, quia socerum gener sepultura prohibuit, Romulum quoque insepultum perisse dictitans, primoresque patrum, quos Servi rebus favisse credebat, interfecit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 497:1)
magna Tarquini auctoritas inter Latinorum proceres erat, cum in diem certam ut ad lucum Ferentinae conveniant indicit:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 507:1)
ipse Tarquinius diem quidem servavit, sed paulo ante quam sol occideret venit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 508:2)
Turnus Herdonius ab Aricia ferociter in absentem Tarquinium erat invectus:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 509:1)
haec atque alia eodem pertinentia seditiosus homo hisque artibus opes domi nactus cum maxime dissereret, intervenit Tarquinius.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 513:1)
aversi omnes ad Tarquinium salutandum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 514:2)
quam rem Tarquinius aliquanto quam videbatur aegrius ferens confestim Turno necem machinatur, ut eundem terrorem quo civium animos domi oppresserat Latinis iniceret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 517:2)
ea cum una nocte perfecta essent, Tarquinius paulo ante lucem accitis ad se principibus Latinorum quasi re nova perturbatus, moram suam hesternam, velut deorum quadam providentia inlatam, ait saluti sibi atque illis fuisse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 519:1)
suspectam fecit rem et ingenium Turni ferox et oratio hesterna et mora Tarquini, quod videbatur ob eam differri caedes potuisse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 523:1)
revocatis deinde ad concilium Latinis Tarquinius conlaudatisque qui Turnum novantem res pro manifesto parricidio merita poena adfecissent, ita verba fecit:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 527:1)
se quidem inter tela et gladios patris elapsum nihil usquam sibi tutum nisi apud hostes L. Tarquini credidisse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 540:1)
Tarquinium dono deum sibi missum ducem credere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 548:2)
apud milites vero obeundo pericula ac labores pariter, praedam munifice largiendo, tanta caritate esse ut non pater Tarquinius potentior Romae quam filius Gabiis esset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 549:1)
Gabiis receptis Tarquinius pacem cum Aequorum gente fecit, foedus cum Tuscis renovavit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 557:1)
Tarquinii, ut Sextus, qui Romae relictus fuerat, ignarus responsi expersque imperii esset, rem summa ope taceri iubent;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 577:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION