라틴어 문장 검색

non fallebat Demetrium ablegari se ne adesset consilio, cum in conspectu locorum consultarent, quae proxime itinera ad mare Hadriaticum atque Italiam ducerent, quaeque ratio belli esset futura.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 251:1)
cui consilio adiutor deum beneficio oblatus videbatur Paeoniae praetor, per cuius provinciam spem ceperat elabi tuto posse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 274:2)
cum otium ad flumen esset neutris lacessentibus, hora circiter nona iumentum e manibus curantium elapsum in ulteriorem ripam effugit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 513:1)
postremo qui ex hostium manibus elapsi erant, inermes ad mare fugientes, quidam aquam etiam ingressi, manus ad eos qui in classe erant tendentes, suppliciter vitam orabant;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 531:2)
per hanc causam Thracibus ablegatis, simul transgressos eos Strymonem vidit, portas clausit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 554:1)
paratam classem ad persequendum esse, neque terra neque mari elabi posse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 18:2)
ea spes elapsa est.
(티투스 마키우스 플라우투스, Captivi, act 3, scene 5121)
ille autem postquam filium sensit suom eandem illam amare et esse impedimento sibi, hinc adulescentem peregre ablegavit pater;
(티투스 마키우스 플라우투스, Casina, PROLOGVS36)
quia Sceledrus dormit, hunc subcustodem suom foras ablegavit, dum ab se huc transiret.
(티투스 마키우스 플라우투스, Miles Gloriosus, act 3, scene 298)
Anguillast, elabitur.
(티투스 마키우스 플라우투스, Pseudolus, act 2, scene 4142)
nam non procedit 'unus Helenor et Lycus elapsi'. elapsi scilicet non mortem, sed turris ruinam.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM NONVM COMMENTARIVS., commline 5412)
elapsus prior ut dum elabitur, id est celeriter currit, prior fiat:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUINTVM COMMENTARIVS., commline 3261)
nam ego nihil umquam vidi, quod tam e manibus elaberetur, quam mihi tum est elapsa illa ipsa causa.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 202:2)
elapsus invidiose noluit dicere 'dimissus', sed 'elapsus'. achivis ab Achaeo, Iovis et Pithiae filio, dicti.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 24216)

SEARCH

MENU NAVIGATION