라틴어 문장 검색

itaque omnibus passim tectis agrorum vicisque etiam quibusdam exustis, non arbore frugifera, non satis in spem frugum relictis, omni quae extra moenia fuit hominum pecudumque praeda abacta Romam utrimque exercitus reducti.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 328:1)
dum haec loquuntur, iumenta forte pascentia extra vallum Gallo abigenti duo milites Romani ademerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 138:1)
naves inde longae abactae interdictumque mari Antiati populo est et civitas data.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 211:2)
a Priverno Plautius alter consul pervastatis passim agris praedaque abacta in agrum Fundanum exercitum inducit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 277:3)
ingenti iam abacta praeda tumultuariae agrestium Etruscorum cohortes repente a principibus regionis eius concitatae Romanis occurrunt, adeo incompositae ut vindices praedarum prope ipsi praedae fuerint.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 517:1)
eo Pacuvius Calavius, de quo ante dictum est, princeps factionis eius quae traxerat rem ad Poenos, filium iuvenem adduxit abstractum a Deci Magi latere, cum quo ferocissime pro Romana societate adversus Punicum foedus steterat, nec eum aut inclinata in partem alteram civitas aut patria maiestas sententia depulerat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 87:1)
unde ceterae praedae haud multum, equorum greges maxime abacti, e quibus ad quattuor milia domanda equitibus divisa.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 263:2)
inter haec abstractam a penetralibus iugulant;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 341:1)
profectionem suam, quae salutaris illis foret, abstracturam ad defendendam Romam ab oppugnanda Capua duces atque exercitus Romanos.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 99:2)
at hercule Romanos ne oppugnatione quidem urbis Romanae abstrahi a Capua obsidenda potuisse;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 166:2)
pecora, quae inter festinationem abigi nequierant, sunt direpta et in naves conpulsa.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 115:1)
tum magnam partem iuventutis abstractam a cultu agrorum bellum occupaverat et mos vitio etiam insitus genti per latrocinia militiam exercendi.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 181:1)
ab iis egressi quidam urbe Locrenses circumventi Regiumque abstracti fuerant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 86:1)
sexaginta ferme onerariae puppibus abstractae Carthaginem sunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 129:1)
id negatum Aetolis, quod illi quoque gravati prius essent ad populandam Macedoniam exire, quo tempore, Philippo circa Pergamum urente sacra profanaque, abstrahere eum inde respectu rerum suarum potuissent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 529:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION