라틴어 문장 검색

quae quidem suasoriis an controversiis magis accommodata sit exercitatio, consuetudine et iure civitatium differt.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 77:2)
alii floridius genus, ut ad alenda primarum aetatum ingenia magis accommodatum.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 105:3)
quae a forensi ratione diiungitur et est accommodata privatis disputationibus, cuius vis eadem profecto est quae dialecticae.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 57:3)
nam et principia abrupta et concitatam semper orationem et in verbis effusiorem, ut ipsi vocant, cultum adfectaverunt, et earum breviores utique commentarios quam legalis materiae facere laborarunt.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 275:3)
verborum autem magnificentia non validius est adfectanda suasorias declamantibus, sed contingit magis;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 278:1)
verum haec adfectata subtilitas circa nomina rerum ambitiose laborat, a nobis in hoc assumpta solum, ne parum diligenter inquisisse de opere, quod aggressi sumus, videremur;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 325:1)
nec tam hoc praecipiendum est, ut quaestionem, continens, iudicationem inveniamus (nam id quidem facile est), quam ut intueamur semper, aut certe si digressi fuerimus respiciamus, ne plausum adfectantibus arma excidant.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 330:1)
causa principii nulla alia est, quam ut auditorem, quo sit nobis in ceteris partibus accommodatior, praeparemus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 14:1)
erit autem narratio aperta atque dilucida, si fuerit primum exposita verbis propriis et significantibus et non sordidis quidem, non tamen exquisitis et ab usu remotis, tum distincta rebus, personis, temporibus, locis, causis, ipsa etiam pronuntiatione in hoc accommodata, ut iudex quae dicentur quam facillime accipiat.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 125:1)
quae quid magis agunt, quam ut cognitioni rerum accommodatiorem iudicem faciant?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 169:2)
unde Spurii Maelii Marcique Manlii popularitas signum adfectati regni est existimatum.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 90:2)
intuendum etiam, quid adfectet quisque, locuples videri an disertus, iustus an potens.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 122:1)
occidi, occidi, non Spurium , qui annona levanda iacturisque rei familiaris, quia nimis amplecti plebem videbatur, in suspicionem incidit regni adfectandi, et cetera, deinde, Sed eum (auderet enim dicere, cum patriam periculo liberasset) cuius nefandum adulterium in pulvinaribus, et totus in Clodium locus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 232:5)
testimonia sunt enim quodammodo vel potentiora etiam, quod non causis accommodata, sed liberis odio et gratia mentibus ideo tantum dicta factaque, quia aut honestissima aut verissima videbantur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 257:2)
quamlibet enim sint ad dicendum, quod volumus, accommodata.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 344:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION