라틴어 문장 검색

quod eadem quaestio potest eundem vel accusatorem facere vel reum:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 101:2)
si excitatus fuerit de spectaculis et aget iniuriarum, depulsio erit accusatoris.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 102:8)
infitialis est, quem dicimus coniecturalem, cui ab infitiando nomen alii in totum dederunt, alii in partem, quia accusatorem coniectura, reum infitiatione uti putaverunt.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 115:2)
nam subiiciunt eam iuridiciali, quaerendumque arbitrantur iustumne sit, sacrilegium appellari quod obiiciatur vel furtum vel amentiam.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 116:2)
accusatori nihilo plura intuenda sunt, ut probet factum esse, hoc esse factum, non recte factum, iure se intendere.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 168:1)
plures aut eiusdem generis, ut in pecuniis repetundis, aut diversi, ut si quis sacrilegii et homicidii simul accusetur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 299:4)
rarum est autem, ut in foro iudicia propter id solum constituantur, sicut divinationes, quae fiunt de accusatore constituendo, et nonnunquam inter delatores, uter praemium meruerit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 301:3)
at in Partitionibus oratoriis firmamentum, quod opponitur defensioni, quia continens, quod primum sit, ab accusatore dicatur, ratio a reo, ex rationis et firmamenti quaestione disceptatio sit iudicationum.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 323:1)
adiicit Theophrastus ab oratione principium, quale videtur esse Demosthenis pro Ctesiphonte, ut sibi dicere suo potius arbitrio liceat rogantis quam eo modo, quem actione accusator praescripserit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 41:1)
animadverti, iudices, omnem accusatoris orationem in duas divisam esse pares;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 45:2)
quod facilius cognoscet, si quis totam illam partem vehementissimam, cuius haec forma est, habes igitur, Tubero, quod est accusatori , et cetera convertat ad iudicem;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 76:2)
tum enim vere aversa videatur oratio et languescat vis omnis, dicentibus nobis habet igitur Tubero, quod est accusatori optandum.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 76:3)
ut in eo, qui, cum pecuniam privatam ex aede sacra surripuerit, sacrilegii reus est, confessio verecundior quam expositio:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 97:2)
vos autem de hoc cognoscetis, an sacrilegium sit admissum.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 97:4)
neque enim accusator tantum hoc dicit, occidisti;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 102:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION