라틴어 문장 검색

civis indidem erat, longe omnium Campanorum fortissimus eques, adeo ut, cum apud Romanos militaret, unus eum Romanus Claudius Asellus gloria equestri aequaret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 628:2)
huic pugnae equestri rem - quam vera sit, communis existimatio est - mirabilem certe adiciunt quidam annales:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 639:1)
senatus ex equestri ordine hominibus centum nonaginta septem suppletus est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXIII Periocha 8)
neque senatu modo aut equestri ordine regendo cura se censorum tenuit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 226:1)
ita equestre proelium erat, cum procul visus Sempronianus exercitus, cui Cn.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 289:1)
ceterum in multis certaminibus equestria proelia ferme prospera faciebant, pedite superabantur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 48:1)
eis parmae breviores quam equestres et septena iacula quaternos longa pedes data, praefixa ferro quale hastis velitaribus inest.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 49:3)
equestre proelium secundum fuit summotique hostes sunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 138:1)
ceterum omne aurum, argentum, aes signatum ad triumviros mensarios extemplo deferamus nullo ante senatus consulto facto, ut voluntaria conlatio et certamen adiuvandae rei publicae excitet ad aemulandum animos primum equestris ordinis, dein reliquae plebis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 505:1)
nam cum comminus acie et peditum certamine multi cecidissent Romanorum, starent tamen ordines signaque, equestris tumultus a tergo, simul a castris clamor hostilis auditus sextam ante legionem, quae in secunda acie posita prior ab Numidis turbata est, quintam deinde atque eos qui ad prima signa erant avertit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 11:2)
in equestribus quoque notis eadem servata causa, sed erant perpauci quos ea infamia attingeret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 176:1)
iam primos occupaverat equestris terror;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 620:1)
De equestribus copiis ferme inter auctores convenit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 187:1)
sed cum ad crebros tumultus signa consisterent et nunc equestria nunc cum velitibus auxiliisque peditum proelia consererent, supervenerunt legiones.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 243:1)
itaque imperat Laelio ut per colles quam occultissimo itinere circumducat equites segregetque quantum possit equestrem a pedestri pugnam;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 491:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION