라틴어 문장 검색

Sed Karlomannus nepos eius cum exercitu veniens iter illius inquietare conatus est, sed nuntiis intercurrentibus ad colloquium mutuum devenerunt, et pace inter eos acta Karlomannus reversus est in terram suam, Karolus iter, quod arripuerat, pertendere studuit, donec Romam ad limina beati Petri pervenit, ibique ab Iohanne papa honorifice susceptus.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXV 2:2)
Contra voluntatem denique suorum cum coniuge iterum Italiam ingressus est, Papiaeque civitati Iohannes papa ei occurrit, ibique se mutuo salutaverunt.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXVII 4:4)
Sed ille, amisso equo a dextris et a sinistris adversarios caedens, civitatem ingressus tristem populum reddidit laetum.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXXVI 30:6)
necdumque se de eo moverat loco, et ecce Sigefridus rex, cuius supra meminimus, Hisam fluvium ingressus, terra et aqua iter faciens post eum cum suis, omnia ferro vastabat et igne.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXXVI 32:11)
Et dum moram facit his qui missus fuerat, rex iussit sibi aperiri portas, ingressusque monasterium seu castellum ad limina perrexit sancti Vedasti coramque eius sepulchro humi prostratus devotissime oravit ac uberrime flevit, inibi etiam missam audivit, gratias agens Deo.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCXCV 54:4)
Fecit idem tuus ante pater sex mensibus actis.
(ANONYMUS NEVELETI, De lupo et agno 3:15)
Hec solo gemitu uindicat acta leo.
(ANONYMUS NEVELETI, De leone et apro et tauro et asello 18:5)
nisi fallor enim, his ipsis uerbis accusationem mei ingressus est Tannonius Pudens, homo uere ille quidem non disertissimus.
(아풀레이우스, 변명 4:5)
ceterum nudiustertius haudquaquam occulta res acta est in Rufini cuiusdam domo, de quo mox dicam, intercessoribus et deprecatoribus ipso Rufino et Calpurniano.
(아풀레이우스, 변명 58:3)
quippe compererat ante paucos dies omnia me, ut acta erant, ad eum perscripsisse.
(아풀레이우스, 변명 92:5)
puta me acta apud Auitum, non litteras ipsius legisse.
(아풀레이우스, 변명 94:5)
"Ego tibi solus haec pro isto credam et quod ingressui primum fuerit stabulum, prandio participabo."
(아풀레이우스, 변신, 1권 3:19)
Ego vero quod primum ingressu stabulum conspicatus sum, accessi, et de quadam anu caupona illico percontor
(아풀레이우스, 변신, 1권 19:3)
"Sic profata virgo conticuit ingressuque iam valido pompae populi prosequentis sese miscuit."
(아풀레이우스, 변신, 4권 16:60)
Subibat me tamen illa etiam sequens cogitatio, quod tantis actis gratiis honoribusque plurimis asino meo tributis humana facie recepta, multo tanto pluribus beneficiis honestarer.
(아풀레이우스, 변신, 7권 13:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION