라틴어 문장 검색

Sed in schola quoque rebus ipsis adfici convenit easque veras sibi fingere, hoc magis quod illic ut litigatores loquimur frequentius quam ut advocati.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 108:1)
et de actore facile dicente ex tempore, ingenium eum in numerato habere;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 219:1)
sed cum infinitae litium formae fuerint futuraeque sint et tot saeculis nulla reperta sit causa, quae esset tota alteri similis, sapiat oportet actor et vigilet et inveniat et iudicet et consilium a se ipso petat.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 5:1)
nam schola certa sunt et pauca et ante declamationem exponuntur, quae themata Graeci vocant, Cicero proposita.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 10:2)
quod pertinet ad actorem, non plane dissentio a Celso, qui sine dubio Ciceronem secutus instat tamen huic parti vehementius, ut putet primo firmum aliquid esse ponendum, summo firmissimum, imbecilliora medio, quia et initio movendus sit iudex et summo impellendus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 16:1)
huic schola simile est:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 27:3)
quod quo facilius appareat, unam de schola controversiam, non sane difficillimam novam, exemplum.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 47:3)
id autem genus de quo novissime dixi non solum in scholis saepe tractatur, sed etiam in foro.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 95:1)
verum illa scholarum consuetudo ituris in forum potest nocere, quod omnia, quae in themate non sunt, pro nobis ducimus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 124:1)
ideoque schola, ubi nobis ipsi fingimus contradictionem, duos ponere debemus fines, quales utrinque esse optimi poterunt.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 148:1)
actor ergo ita finiet, sacrilegium est surripere aliquid de sacro;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 150:6)
nam quae in scholis abdicatorum, haec in foro exheredatorum a parentibus et bona apud centumviros repetentium ratio est;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 175:2)
Et actor in eo, quod est, liberum habet impetum, sic tamen ut factum accuset, ipsius patris tanquam valetudine lapsi misereatur;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 194:1)
praeter haec finguntur in scholis et inscripti maleficii, in quibus aut hoc quaeritur, an inscriptum sit aut hoc, an maleficium sit, raro utrumque.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 200:1)
hoc tantum admiror Flavum, cuius apud me summa est auctoritas, cum artem scholae tantum componeret, tam anguste materiam qualitatis terminasse.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 204:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION