라틴어 문장 검색

insuper accedunt, te non adimente, paternae, tamquam vita parum muneris esset, opes.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 2권, poem 158)
unde precor supplex ut nos in tuta releges, ne sit cum patria pax quoque adempta mihi, ne timeam gentes, quas non bene summovet Hister, neve tuus possim civis ab hoste capi.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 2권, poem 184)
en ego, cum caream patria vobisque domoque, raptaque sint, adimi quae potuere mihi, ingenio tamen ipse meo comitorque fruorque:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 3권, poem 723)
Siquis adhuc istic meminit Nasonis adempti, et superest sine me nomen in urbe meum, suppositum stellis numquam tangentibus aequor me sciat In media vivere barbaria.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 3권, poem 101)
pro quo nec lumen ademptum, nec mihi detractas possidet alter opes.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 4권, poem 425)
non aliter flevi, quam me fleturus ademptum ille fuit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 4권, poem 1043)
nec vitam nec opes nec ius mihi civis ademit, qui merui vitio perdere cuncta meo.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 5권, poem 119)
Dysenteria et cholera, quae hygienicis apparatibus aquarumque copia incongruis importantur, multum afferunt doloris mortisque infantium.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 41:3)
Silvae ac luci deperditi secum important species amissas, quae futuro tempore maximi ponderis esse poterunt opes, non modo quod ad alimoniam attinet, verum etiam ad morbos curandos et ad multiplicia ministeria gerenda.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 45:2)
Haec omnia nos iuvant ut intellegamus quidquid de natura agatur quaedam importare consectaria posse, quae aspectu primo non animadvertimus, atque aliquae abusus opum formae per quaedam detrimenta obtinentur quae ima oceanorum attingunt.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 54:6)
Hoc nimirum illud est quod nos necessaria cultura caremus ut huic discrimini occurramus atque oportet principatus instituere, qui vias demonstrent, necessitatibus subvenientes hodiernarum generationum, omnibus adscriptis, nullo futuris generationibus importato detrimento.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 69:4)
Multi dicent eos conscios non esse se immoralia patrare, quia perpetua mentis aberratio animum adimit angusti finitique mundi realitatem considerandi.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 72:3)
Iustum est gaudere his progressibus et in animo excitari propter amplas facultates quas nobis important hae constantes novitates, quia “scientia et technologia sunt fructus mirabilis humanae operae creatricis a Deo datae”.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 138:4)
Anthropocentrismus deviatus non debet necessario in quendam “biocentrismum” recidere, cum hoc importet novam inferendam aequilibrii deturbationem, quae non solum difficultates haud expediet, sed eis alias addet.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 156:6)
142. Si omnia societatis vinculo continentur, etiam status salutis institutionum alicuius societatis secum importat pro ambitu et qualitate vitae humanae consecutiones:
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 186:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION