라틴어 문장 검색

Post dies vero octo, iterato itinere, per castella et civitates Ptolemaidem descendit;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 60:6)
Locatis itaque imperatoris tentoriis in praefatis locis et campis, qui itinere diei unius distant a regione Dyrrhachii, milites imperatoris, non solum advenae Galli, qui conventione solidorum imperatori militabant, sed et Turcopoli, Comanitae et Pincenarii, ad decem millia conglobati, armati et [0671B] loricati in lancea et sagitta, Boemundum et suos in castris aggredi statuerunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 82:2)
sed per diem a turbine venti sibi contrarii aliquantulum impeditum est eorum iter.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 96:2)
aurum vero, argentum, vasa pretiosa clanculum ac paulatim per caecos aditus in Cyprum insulam noctu translata sunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XI 34:9)
Descenderunt itaque in campos et regionem Armeniae ad civitatem Rohas diebus mensis unius in itinere peractis.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XI 38:4)
[0691D] Quibus rex auditis, iter distulit et Ascalonem rediit, si forte suis subvenire posset.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XI 74:1)
Decollato itaque tam impie et dolose filio Brodoan, Caesaream Philippi profecti sunt, quae sita est juxta montana Gybel, ab Antiochia diei [0692D] unius itinere:
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XI 78:5)
Illic pariter rex Baldewinus festinato itinere post contritionem suorum in civitate Ascalone ab Jerusalem descenderat;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XI 80:19)
et sic Tankrado suisque sequacibus aditum patefecit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XI 88:3)
sed adhuc prae magnitudine lapidum, qui aditus occupabant, ingredi confidenter nequibat, et propter [0695A] infesta jacula quae a Turcis emissa obsistebant.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XI 88:5)
Vix itaque rege elapso, et Turcis loca campestria victoriose obtinentibus, altera die Rotgerus, successor et haeres Antiochiae, filius sororis Tankradi, cum quadringentis equitibus et sex centis peditibus adfuit, mire molestatus de regis infortunio et suorum casu, et quia itineris tardatione hesterno praelio ei ad opem esse non potuit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 24:1)
Ventorum enim potentia naves longe jactatae, tandem portu sinuque Ascalonis vespere sunt receptae circa horam nonam, nequaquam nautis valentibus aut frustra conantibus iter per aquas tenere, propter ventum qui eis nimium contrarius repugnabat.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 26:8)
Qui invitatus ad auxilium militum Christi, cum quingentis equitibus et mille peditibus, et cum eo princeps Damasci Dochinus, nunc ipsi regi fide alligatus, in plurimo equitatu versus Antiochiam iter accelerant.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 38:6)
Et haec de regno Babyloniae erat urbs speciosissima, non amplius quam trium dierum itinere a Babylonia distans.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 50:7)
Rex et sui curriculo novem dierum, itinere et inaestimabili calore torridae plagae corpora fessa et gravata recreantes, cibis et potibus [0710B] abundanter repertis, sexta feria Sabbato et ipsa Dominica quieverunt, juxta voluntatem suam omnia facientes.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 50:12)

SEARCH

MENU NAVIGATION