라틴어 문장 검색

numquam te fecunditatis tuae, quasi exprobraret aetatem, puduit, numquam more aliarum, quibus omnis commendatio ex forma petitur, tumescentem uterum abscondisti quasi indecens onus, nec intra viscera tua conceptas spes liberorum elisisti;
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 111:5)
Illud quoque occurrat, quantum nobis commendationis allatura sit clementiae fama, quam multos venia amicos utiles fecerit.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 187:2)
ex tempore causas agebat, sed non desiderabat hanc commendationem, ut ex tempore agere uideretur.
(세네카, Excerpta Controversiae, excerpta controversiarum: liber secundus, Torta a tyranno pro marito.39)
Non hoc ea portione illi accidit, qua omnibus fere quibus maiori commendationi est audiri quam legi, sed in illo longe maius discrimen est.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 3, chaper pr 3:4)
quod ideo significo, quia is efficacissime quemque commendat, qui meras causas iustae commendationis aperuerit.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 8권, Sidonius domino papae Nunechio salutem. 4:5)
Quodcunque dicimur, cum alii dicuntur, et proprio ore et mercenaria advocatione utuntur ad innocentiae suae commendationem.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 2장 1:2)
Licet apud sacerdotes habentes Deo placitam caritatem religiosi uiri nullius commendatione indigeant;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XXIV.4)
eorum verba postquam in senatu audita sunt, per aliquot dies ea consultatio tenuit, ne non reddita belli causa, reddita belli materia et adiumentum essent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 30:2)
ubi dum opperitur Amynandrum atque Aetolos, Philippum Megalopolitanum cum duobus milibus hominum ad legenda ossa Macedonum circa Cynoscephalas, ubi debellatum erat cum Philippo, misit, sive ab ipso, quaerente sibi commendationem ad Macedonum gentem et invidiam regi, quod insepultos milites reliquisset, monitus, sive ab insita regibus vanitate ad consilium specie amplum, re inane animo adiecto.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 95:1)
gentis vetustissimae nobilissimaeque vel fama rerum gestarum vel omni commendatione humanitatis doctrinarumque tuendam ab servitio regio libertatem suscepistis;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 648:1)
filii Nicomedis commendationem accipere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 549:1)
Quippe tu mi aliquid aliquo modo alicunde ab aliquibus blatis quod nusquamst neque ego id inmitto in aures meas nec mihi plus adiumenti ades, quam ille qui numquam etiam natust.
(티투스 마키우스 플라우투스, Epidicus, act 3, scene 120)
Cornelio ad apparationem ballistarum et scorpionum reliquorumque tormentorum refectionem fui praesto et cum eis commoda accepi, quae, cum primo mihi tribuisti recognitionem, per sororis commendationem servasti.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER PRIMUS, 머리말5)
Dinocrates architectus cogitationibus et sollertia fretus, cum Alexander rerum potiretur, profectus est e Macedonia ad exercitum regiae cupidus commendationis.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SECUNDUS, 머리말1)
itaque quoniam ab his praesidiis sum desertus, per auxilia scientiae scriptaque, ut spero, perveniam ad commendationem.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SECUNDUS, 머리말20)

SEARCH

MENU NAVIGATION