라틴어 문장 검색

quae res admirationem habet illam, qua si qui duo inter ipsam silvam agentes iter, uno impetu vel eodem momento saxa adversum sepulchra iecerint, vi nescio qua saxa ipsa separata ad sepulchra singula decidunt.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 2476)
tollitur in caelum clamor rei scilicet admiratione.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 7451)
aut fabulis plenis admirationis puerorum corda mulceri:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA SEXTA., commline 414)
unde pro miraculo dictum est "alma parens confessa deam", quod non faceret, nisi in periculo filii.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA OCTAVA., commline 1022)
multa praeterea miracula de hac insula feruntur, sicut apud Graecos Ctesias et Diogenes, apud Latinos Sammonicus dicit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 304)
et 'sequi curet Proser- pina matrem' ad admirationem Elysiorum posuit, quod matri prae- lati sint.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 399)
Nyctimone postquam cum patre concubuit et agnovit facinus esse, in silvis se abdidit et lucem refugit, ubi deorum voluntate conversa est in avem, quae pro tanto facinore omnibus avibus est admirationi.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 4034)
atque inmemor herbae 'herbae' pro 'herbarum', ut ipse "inmemor herbarum quos est mirata iuvenca" et rursum "carpit enim vires paulatim uritque videndo femina nec ne- morum patitur meminisse nec herbae". ergo (ut) hic vel amore vel miraculo carminis oblivionem herbae factam dicit, ita illic occupa- tione morbi.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 3권, commline 4981)
"Nullum itaque miraculum est, si Caecilius identidem in contrariis ac repugnantibus iactetur, aestuet, fluctuetur, Quod ne fiat ulterius, convincam et redarguam quamvis diversa, quae dicta sunt, una veritate confirmata probataque:"
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 16장 1:10)
"Maioribus enim nostris tam facilis in mendaciis fides fuit, ut temere crediderint etiam alia monstruosa, mera miracula:"
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 20장 1:3)
"Magi quoque non tantum sciunt daemonas sed etiam quicquid miraculi ludunt, per daemonas faciunt:"
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 26장 1:21)
Cum Octavius perorasset, aliquamdiu nos ad silentium stupefacti intentos vultus tenebamus, et quod ad me est, magnitudine admirationis evanui, quod ea, quae facilius est sentire quam dicere, et argumentis et exemplis et lectionum auctoritatibus adornasset et quod malevolos isdem illis quibus armantur, philosophorum telis retudisset, ostendisset etiam veritatem non tantummodo facilem sed et favorabilem.
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 39장 1:1)
memi- nisti enim profecto, Attice, et eo magis, quod P. Sulpicio utebare multum, cum is tribunus plebis capitali odio a Q. Pompeio, qui tum erat consul, dissideret, quocum coniunctissime et amantissime vixerat, quanta esset hominum vel admiratio vel querella.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 3:2)
ac ne ego quidem illius, sed ego admiratione quadam virtutis eius, ille vicissim opinione fortasse non nulla quam de meis moribus habebat, me dilexit;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 39:5)
si quis in caelum ascendisset naturamque mundi et pulchritudinem siderum perspexisset, insuavem illam admirationem ei fore, quae iucundissima fuisset, si aliquem cui narraret habuisset.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 111:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION