라틴어 문장 검색

"vidisti - Stygiis certe manifestus in umbris - sanguine foedatum rictus atroque madentem ora ducem tabo:"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 11권38)
prominet excelsis volgus miserabile tectis, cuncta madent lacrimis et ab omni plangitur arce.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 11권224)
ut modo conubiis taurus saltuque recepto cum posuit pugnas, alio si forte remugit bellatore nemus, quamquam ora et colla cruento imbre madent,novus arma parat campumque lacessens dissimulat gemitus et vulnera pulvere celat.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 12권297)
Quia uero sunt multi in Anglorum gente, qui, dum adhuc in infidelitate essent, huic nefando coniugio dicuntur admixti, ad fidem uenientes admonendi sunt, ut se abstineant, et graue hoc esse peccatum cognoscant.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XXVII. 3:10)
Vel miser absenti maestas quam saepe querelas Conicit, et lacrimis omnia plena madent!
(티불루스, Elegiae, 1권, poem 833)
non festa luce madere est rubor, errantes et male ferre pedes.
(티불루스, Elegiae, 2권, poem 120)
illius puro destillent tempora nardo, atque satur libo sit madeatque mero, adnuat et, Cornute, tibi, quodcumque rogabis.
(티불루스, Elegiae, 2권, poem 26)
omnia nam tristi tempora felle madent.
(티불루스, Elegiae, 2권, poem 47)
lacte madens illic suberat Pan ilicis umbrae et facta agresti lignea falce Pales, pendebatque uagi pastoris in arbore uotum, garrula siluestri fistula sacra deo, fistula cui semper decrescit harundinis ordo:
(티불루스, Elegiae, 2권, poem 515)
Care puer, madeant generoso pocula baccho, et nobis prona funde Falerna manu.
(티불루스, Elegiae, 3권, poem 63)
cum ad ea bella dilectum edixissent, favore plebis non iuniores modo sed emeritis etiam stipendiis pars magna voluntariorum ad nomina danda praesto fuere, eoque non copia modo sed genere etiam militum, veteranis admixtis, firmior exercitus fuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 638:3)
Is tum collega cunctante equitatum suum mille peditum iaculatoribus ferme admixtis ad defendendum Gallicum agrum trans Trebiam mittit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 554:1)
Hispanos et Afros et omne veterani robur exercitus admixtis ipsorum impedimentis, necubi consistere coactis necessaria ad usus deessent, primos ire iussit, sequi Gallos, ut id agminis medium esset, novissimos ire equites, Magonem inde cum expeditis Numidis cogere agmen, maxime Gallos, si taedio laboris longaeque viae, ut est mollis ad talia gens, dilaberentur aut subsisterent, cohibentem.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 25:1)
Hannibal ad terrorem primos elephantos - octoginta autem erant, quot nulla umquam in acie ante habuerat - instruxit, deinde auxilia Ligurum Gallorumque Baliaribus Maurisque admixtis;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 439:1)
hos paucis . . . admixtis ad pervastandum passim Pergamenum agrum milites misit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 205:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION