라틴어 문장 검색

Sacer quoque ignis malis ulceribus adnumerari debet.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 28장 16:1)
In dentium autem dolore, qui ipse quoque maximis tormentis adnumerari potest, uinum ex toto circumcidendum est.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 9장 1:1)
Vbi iam repressus uidebitur umor, ulcusque purum erit, produci carnem conueniet, et foueri uulnus pari portione uini ac mellis, superque inponi spongiam ex uino et rosa tinctam.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 3장 3:4)
Per quae cum caro producatur, plus tamen (ut alias quoque dixi) uictus ratio eo confert;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 3장 4:1)
Quo facto, attollendus uncus extremus est, uti intus magis maneat faciliusque illum producat.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 26장 14:5)
Procedente deinde tempore, emolliendum id emplastrum adiecto cerato ex rosa facto, quo facilius carnem producat:
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 4장 11:2)
Vbi [plus] pura membrana est, eadem ratione adiciendum emplastro ceratum, ut carnem producat.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 4장 19:6)
Puro iam ulcere cibis hic quoque utendum est carnem producentibus.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 10장 31:1)
Celsus enim uvas ex olla et oleas ex pasto defrutove servatas inter res stomacho aptas adnumerat;
(켈수스, De Medicina introduction, Adnotatio Critica).88)
Celsus ipse ocnanthem (V, 8) inter adurentia adnumerat, et apud Dioscoridem (V, 5) legitur oenanthem prodesse in oris et pudendorum ulceribus depascentibus;
(켈수스, De Medicina introduction, Adnotatio Critica).1128)
Atqui cicutae semina inter ea quae molliunt a Celso adnumerantur, Celsus autem ipse scribit II, 33 p. 73, 3 quae calefaciunt et digerunt, emolliunt.
(켈수스, De Medicina introduction, Adnotatio Critica).775)
Ac neque rationalibus se, neque experimenta tantum spectantibus adnumerari volunt:
(켈수스, 의학에 관하여, A. Cornelii Celsi Artium Liber Sextus Idem Medicinae Primus., Prooemium. Conspectus historiae medicinae. Quae ratio medicinae potissima sit. 57:3)
Ex avibus colla, alaeve recte infirmissimis annumerantur.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, XVIII De cibis et potionibus. 9:1)
Quumque panificia omnia firmissima sint, elota tamen quaedam genera frumenti, ut alica, oryza, ptisana, vel ex iisdem facta sorbitio, aut pulticula, et aqua quoque madens panis, imbecillissimis annumerari potest.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, XVIII De cibis et potionibus. 10:8)
isque longis annumeratur.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, XXV De Elephantia. 1:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION