라틴어 문장 검색

Tibi enim inconsumpta iuventa est, tu puer aeternus, tu formosissimus alto conspiceris caelo, tibi, cum sine cornibus adstas, virgineum caput est.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 4권 3:5)
nam mixta duorum corpora iunguntur, faciesque inducitur illis una, velut, siquis conducat cortice ramos, crescendo iungi pariterque adolescere cernit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 4권 34:2)
Ergo ubi concessit tempus puerile iuventae, vellera cum Minyis nitido radiantia villo per mare non notum prima petiere carina.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 6권 54:9)
Constitit adveniens citra limenque foresque et tantum caelo tegitur refugitque viriles contactus statuitque aras de caespite binas, dexteriore Hecates, ast laeva parte Iuventae.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 7권 16:1)
Tunc erat invalidus Deionidenque iuventae robore Miletum Phoeboque parente superbum pertimuit credensque suis insurgere regnis, haud tamen est patriis arcere penatibus ausus.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 9권 40:3)
Ille etiam Thracum populis fuit auctor amorem in teneros transferre mares citraque iuventam aetatis breve ver et primos carpere flores.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 10권 9:3)
Laberis, Oebalide, prima fraudate iuventa, Phoebus ait videoque tuum, mea crimina, vulnus.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 10권 23:12)
qui nisi sensisset prima nova fata iuventa, forsitan inferius non Hectore nomen haberet, quamvis est illum proles enixa Dymantis, Aesacon umbrosa furtim peperisse sub Ida fertur Alexirhoe, Granico nata bicorni.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 11권 81:5)
Hos tamen ille mihi dabat aeternamque iuventam, si venerem paterer:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 14권 20:8)
Excipit autumnus, posito fervore iuventae maturus mitisque, inter iuvenemque senemque temperie medius, sparsus quoque tempora canis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 15권 20:8)
Inde valens veloxque fuit spatiumque iuventae transit et emeritis medii quoque temporis annis labitur occiduae per iter declive senectae.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 15권 21:6)
filia me mea bis prima fecunda iuventa, sed non ex uno coniuge, fecit avum.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 4권, poem 1041)
Adolevimus cogitantes eius nos esse possessores ac dominos, facultatem eam vastandi habentes.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 4:2)
59. Eodem tempore levis vanave quaedam adolescit oecologia, quae torporem quendam et temerariam responsalitatem roborat.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 75:1)
Qui in montibus adolevit, vel puer prope rivum sedebat potaturus, vel in sui suburbii platea ludebat, cum ad ea loca redit, animadvertit ad propriam reciperandam identitatem se vocari.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 107:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION