라틴어 문장 검색

Flaccus, cum haec audīvisset, sē continēre nōn poterat.
(옥스포드 라틴 코스 3권, Scintilla dēspērat31)
Flaccus ad Scintillam accessit et cōnābātur eam cōnsōlārī.
(옥스포드 라틴 코스 3권, Scintilla dēspērat35)
Vergilius ad eum accessit et ‘Maecēnās,’inquit, ‘velim commendāre amīcum meum Quīntum Horātium Flaccum.
(옥스포드 라틴 코스 3권, Quīntus Maecēnātī commendātur16)
"omne vafer vitium ridenti Flaccus amico tangit et admissus circum praecordia ludit, callidus excusso populum suspendere naso:"
(페르시우스, 풍자, satire 190)
Et ideo ego adulescentulos existimo in scholis stultissimos fieri, quia nihil ex his, quae in usu habemus, aut audiunt aut vident, sed piratas cum catenis in litore stantes, sed tyrannos edicta scribentes, quibus imperent filiis ut patrum suorum capita praecidant, sed responsa in pestilentiam data, ut virgines tres aut plures immolentur, sed mellitos verborum globulos et omnia dicta factaque quasi papavere et sesamo sparsa.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 1:7)
Nam nisi dixerint quae adulescentuli probent, ut ait Cicero, 'soli in scholis relinquentur.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 3:3)
Suaviter sit potius, et tu, Hermeros, parce adulescentulo.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 59:2)
Alioquin cum essem adulescentulus, cantando paene tisicus factus sum.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 64:7)
Et ne me putetis perplexe agere, rogo ut adulescentulus mecum nocte dormiat.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 134:17)
Hunc ego in Syria, cum adulescentulus militarem, penitus et domi inspexi, amarique ab eo laboravi, etsi non erat laborandum.
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 10 2:3)
et eram acturus adulescentulus adhuc, eram in quadruplici iudicio, eram contra potentissimos civitatis atque etiam Caesaris amicos, quae singula excutere mentem mihi post tam triste somnium poterant.
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 18 3:2)
ceteri audaces atque etiam magna ex parte adulescentuli obscuri ad declamandum huc transierunt, tam irreverenter et temere, ut mihi Atilius noster expresse dixisse videatur, sic in foro pueros a centumviralibus causis auspicari, ut ab Homero in scholis.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 14 2:2)
Adulescentulus eram, et iam mihi ab illo honor atque etiam - audebo dicere - reverentia ut aequali habebatur.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 17 6:1)
C. PLINIUS CALPURNIO FLACCO SUO S.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 21)
solebat tamen vixdum adulescentulo mihi pater eius cum magna laude monstrari.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 6 3:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION