라틴어 문장 검색

Itaque, si qua sunt, quae exasperatura eorum animos sunt, optimum est ea, dum aegrotant, eorum notitiae subtrahere:
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, V De febrium speciebus, et singularum curationibus; et primo quando cibus febricitantibus dandus. 11:5)
Huic, praeter tabem, illud quoque nonnumquam accedere solet, ut per assiduas pustulas, aut ulcera, summa cutis exasperetur, vel aliquae corporis partes intumescant.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, XXII De tabe, ejusque speciebus. 2:7)
cavendae destillationes, ne, si quid cura levarit, exasperent;
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, XXII De tabe, ejusque speciebus. 9:4)
ferro candenti in occipitio, et infra quoque, qua summa vertebra cum capite committitur, adurere duobus locis, ut per ea perniciosus humor evadat.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, XXIII De Comitiali morbo. 7:11)
summa cutis inaequaliter crassa, tenuis, dura, mollisque, quasi squamis quibusdam exasperatur;
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, XXV De Elephantia. 1:6)
vitandumque erit, ne vel luctando, vel currendo, vel alia ratione sanescentia ulcera exasperentur.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, XXVII De resolutione nervorum. 17:4)
si in fauces, has exasperat, tussiculam movet;
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, CAPUT V [2]. De destillatione ae gravedine. 1:5)
eadem ferramentis, aut sinapi adurenda.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, VI De cervicis morbis. 5:7)
Quidam etiam contra id scalpello aperiunt, et ipsam vomicam adurunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, XV De hepaticis. 4:9)
quod, dum humor intus est, non aduritur:
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, XXVI De ventris fluxu. 7:5)
Adurunt auripigmentum, atramentum sutorium, chalcitis, misy, aerugo, calx, charta combusta, sal, squama aeris, faex combusta, myrrha, stercus et lacerti, et columbae, et palumbi, et hirundinis, piper, coccum , allium, diphryges, lac utrumque quod proximo capite supra comprehensum est, veratrum et album et nigrum, cantharides, corallium, pyrethrum, tus, salamandra, eruca, sandaracha, uva taminia, chrysocolla, ochra, alumen scissile, ovillum stercus, oenanthe.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, VIII Quae adurant. 1:1)
Eadem fere crustas ulceribus tamquam igne adustis inducunt, sed praecipue chalcitis, utique si cocta est, flos aeris, aerugo, auripigmentum, misy, et id quoque magis coctum.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, IX Quae crustas ulceribus inducant. 1:1)
id quod exasperatum est, spodium, hebenus, gummi, ovi album, lac, tragacanthum.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XIII Quae exasperata laevent. 1:1)
aristolochiae p. )-(. x. Vehementius idem facit, etiam adurendo, auripigmentum cum chalcitide, et aut nitro, aut calce, aut charta combusta:
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XXII De medicamentis quibus aridis utimur. 4:5)
Quae res efficit, ut neque rodentibus medicamentis, neque adurentibus, et ob id ipsum inducentibus crustam, sit utendum;
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XXVI De quinque generibus noxarum corporis et primo de vulneribus. 35:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION