라틴어 문장 검색

concitant equos permittuntque in hostem pedestri iam turbatum pugna et perruptis ordinibus elati ad novissimam aciem, pars libero spatio circumvecti iam fugam undique capessentes plerosque a castris avertunt praeterequitantesque absterrent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 679:1)
pedestris ordinis aiunt nunc esse operam rei publicae extra ordinem polliceri, seu Veios seu quo alio ducere velint;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 82:1)
eodem anno M. Caedicius de plebe nuntiavit tribunis se in Nova via, ubi nunc sacellum est supra aedem Vestae, vocem noctis silentio audisse clariorem humana, quae magistratibus dici iuberet Gallos adventare.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 366:1)
expulso cive quo manente, si quicquam humanorum certi est, capi Roma non potuerat, adventante fatali urbi clade legati ab Clusinis veniunt auxilium adversus Gallos petentes.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 370:1)
qui maestior ibi fortuna publica quam sua cum dis hominibusque accusandis senesceret, indignando mirandoque ubi illi viri essent qui secum Veios Faleriosque cepissent, qui alia bella fortius semper quam felicius gessissent, repente audit Gallorum exercitum adventare atque de eo pavidos Ardeates consultare.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 472:1)
quae effuso agmine adventat gens est cui natura corpora animosque magna magis quam firma dederit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 477:1)
aedis Iovi Capitolino facta est, quod ante urbem captam vox audita erat adventare Gallos.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri V Periocha18)
maxime id evidens fuit, cum in laevum cornu prope iam pulsum arrepto repente equo cum scuto pedestri advectus conspectu suo proelium restituit ostentans vincentem ceteram aciem.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 86:2)
optimum visum est in fluctuante acie tradi equos et pedestri pugna invadere hostem.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 261:1)
pedestre scutum capit, Hispano cingitur gladio ad propiorem habili pugnam;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 89:2)
septimum primum pilum iam Tullius ducebat, neque erat in exercitu, qui quidem pedestria stipendia fecisset, vir factis nobilior.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 124:1)
ne pedestres quidem copiae ante lucem castris egressae.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 538:2)
tum deleto prope equitatu hostium M. Fabius circumductis paulum alis ab tergo pedestrem aciem adoritur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 553:1)
et repentina acies circa corpora ducum pedestre proelium iniit, quo haud dubie superat Romanus, reciperatumque Auli corpus mixta cum dolore laetitia victores in castra referunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 316:2)
commota pedestri acie Samnitium eques in pugnam succedit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 394:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION