라틴어 문장 검색

is beneficio longissimae aetatis (nam centum et novem vixit annos) cum multis simul floruit, ideoque et illorum, de quibus supra dixi, fuit aemulus et ultra Socraten usque duravit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 12:1)
cui maxime par atque aemulus videtur Athenaeus fuisse.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 19:2)
alias in species virtutum dividere laudem, fortitudinis, iustitiae, continentiae , ac singulis adsignare, quae secundum quamque earum gesta erunt.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 203:2)
quibus id contineatur, continentia, quasi firmamenta defensionis, quibus sublatis defensio nulla sit;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 322:4)
quod non est iustitia, potest esse virtus, si est fortitudo, constantia, continentia.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 151:2)
si continentia virtus, utique et abstinentia;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 167:2)
Sed non magis hoc sat est quam palaestram didicisse, nisi corpus exercitatione, continentia, cibis, ante omnia natura iuvatur, sicut contra ne illa quidem satis sine arte profuerint.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 215:4)
hinc sunt pietas, fides, continentia et talia.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 170:1)
ego, si quis, iudices, hoc robore animi atque hac indole virtutis ac continentiae fuit, et cetera.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 62:6)
africano virtutem industria, virtus gloriam, gloria aemulos comparavit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 210:2)
idem igitur M. Tullius, qui ubique, etiam in hoc opere Platonis aemulus exstitit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 124:2)
cuius rei fides est, quod eius scripta tantum intra famam sunt, qua diu princeps oratorum, aliquando aemulus Ciceronis existimatus est, novissime, quoad vixit, secundus, ut appareat placuisse aliquid eo dicente, quod legentes non invenimus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 155:3)
An fortitudinem, iustitiam, fidem, continentiam, frugalitatem, contemptum doloris ac mortis melius alii docebunt quam Fabricii, Curii, Reguli, Decii, Mucii aliique innumerabiles?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 82:1)
Verum ubi pro labore desidia, pro continentia et aequitate lubido atque superbia invasere, fortuna simul cum moribus inmutatur.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 2장7)
Sed ubi labore atque iustitia res publica crevit, reges magni bello domiti, nationes ferae et populi ingentes vi subacti, Carthago, aemula imperi Romani, ab stirpe interiit, cuncta maria terraeque patebant, saevire fortuna ac miscere omnia coepit.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 10장1)

SEARCH

MENU NAVIGATION